§4.5.1ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? cur igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar.
你真是这么说的吗? 你以为我更希望自己的作品被别人阅读和认可,而不是被你吗? 那么我为什么要先寄给别人呢? 我是被收件人催促,而且我手头没有抄本。
quid? etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινῳδία.
什么? 另外(因为我已经犹豫着撕咬了很久那必须一口吞下的东西),那首《回心诗》对我来说似乎有些不体面。
sed valeant recta, vera, honesta consilia.
但让那些正直、真实、高尚的忠告见鬼去吧。
non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei.
那些领导者们的背叛简直令人难以置信,他们自以为是领导者,而且如果他们有一丝诚信的话,本也可以成为领导者的。
senseram noram inductus, relictus, proiectus ab iis.
我早已感觉并看穿了,因为我曾被他们诱骗、抛弃、丢弃。
tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem.
然而,我当时的心态依然是在国事上与他们保持一致。
idem erant qui fuerant.
他们还是过去的那个样子。
vix aliquando te auctore resipui.
最后,在你的建议下,我好不容易才清醒过来。
dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem.
你会说,你曾建议并劝说我去做我所做的事,而不是去写出来。
ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere.
天哪,我正是想给自己施加这种新结盟的必然性,免得我再度滑向那些甚至在应当同情我时却仍不停嫉妒我的人。
sed tamen modici fuimus ὑποθέσει, ut scripsi.
不过,正如我所写,我在主题上还是有所克制的。
erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant;
如果他乐意接受,且那些对我拥有曾属于卡图卢斯的别墅感到不快、却不愿想想我是从维蒂乌斯那里买来的人感到懊恼,我还会写得更丰富。
qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse.
他们说我不该盖房子,又说我本该把它卖掉。
sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit.
但如果我在表达了连他们自己也赞同的观点时,他们却仅仅因为我违背了庞培的意愿发言而感到高兴,这又算得了什么呢? 就此打住吧。
quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur.
既然那些无能为力的人不想爱我,那我们就努力让那些有能力的人来爱我们吧。
dices
"vellem iam pridem.
你会说 “我早就希望你这样了。
"
scio te voluisse et me asinum germanum fuisse.
” 我知道你早就希望如此,也知道我自己是个地地道道的蠢驴。
sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum.
但现在既然我绝不可能被他们所爱,也是时候让我自己爱自己了。
domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum.
你经常去看我的房子,这让我非常感激。
viaticum Crassipes praeripit.
克拉西佩斯正在预支我的旅费。
tu de via recta in hortos.
你旅途结束之后直接到我的庄园来吧。
videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus.
去你家似乎更方便;当然是第二天;因为对你有什么影响呢? 但我们到时看吧。
bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis.
你的人用书架的搭建和标签把我的藏书室装点得很漂亮。
eos velim laudes.
希望你表扬他们。