§3.8.1Brundisio proficiscens scripseram ad te quas ob causas in Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficisceremur.
我在从布伦迪西乌姆出发时,曾写信告诉你我们未前往伊庇鲁斯的原因:因为阿哈伊亚也几乎充满了最放肆的敌人,且当我们从那里出发时,将很难脱身。
accessit cum Dyrrachi essemus ut duo nuntii adferrentur, unus classe fratrem Epheso Athenas, alter pedibus per Macedoniam venire.
此外,当我们在迪拉基乌姆时,又传来两条消息,一条说我兄弟正走海路从 Ephesus 前往雅典,另一条说他正步行穿过马其顿。
itaque illi obviam misimus Athenas ut inde Thessalonicam veniret.
因此,我们派人去雅典迎接他,好让他从那里前往塞萨洛尼基。
ipsi processimus et Thessalonicam a. d. x Kal. Iunias venimus neque de illius itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto profectum.
我们自己则继续前行,于六月朔日前第十天(五月二十三日)抵达塞萨洛尼基。 关于他的行程,除了知道他不久前已从以弗所出发之外,我们没有任何确切的消息。
§3.8.2nunc istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis Idibus Maiis audiri fore ut acrius postularetur, altera iam esse mitiora.
现在,我极度担心那里正在发生的事情;尽管你在两封信中,一封写道五月十五日听说局势将更加严峻,另一封又说现在情况已经有所缓和。
sed haec est pridie data quam illa, quo conturber magis.
但后一封信是在前一封信的前一天写的,这让我更加困惑。
itaque cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi vitam reliquam facit.
因此,每当我日常的悲伤将我撕裂和折磨时,这增加的担忧确实让我几乎无法维持生命。
sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus ubi ego essem fortasse alium cursum petivit.
而且航行也极为艰难,他由于不确定我身在何处,或许选择了另一条路线。
nam Phaetho libertus eum non vidit. vento reiectus ab Ilio in Macedoniam Pellae mihi praesto fuit.
因为释奴法厄同并没有见到他,他被风从伊利姆吹回马其顿,在佩拉等候我。
reliqua quam mihi timenda sint video nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram fortunam cadere videatur.
我看到了剩下的一切有多么令我担忧,我也无话可写,且惧怕一切,没有任何悲惨的事情看起来是不会落入我们命运之中的。
equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.
的确,我至今仍在极大的痛苦和哀伤中,加上这重恐惧,悬在塞萨洛尼基,什么也不敢做。
§3.8.3nunc ad ea quae scripsisti.
现在谈谈你写的内容。
Tryphonem Caecilium non vidi.
我没有见到特里丰·凯基利乌斯。
sermonem tuum et Pompei cognovi ex tuis litteris.
我从你的信中得知了你和庞培的谈话。
motum in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut vides aut ad me consolandum adfers.
至于国家政局的动荡,我所看到的紧迫性并没有你所看到或为了安慰我而提出的那么大。
Tigrane enim neglecto sublata sunt omnia.
因为由于提格兰被忽视,一切都已被毁。
Varroni me iubes agere gratias. faciam; item Hypsaeo.
你让我向瓦罗致谢,我会照办的,对伊普萨乌斯也是如此。
quod suades ne longius discedamus dum acta mensis Mai. ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui; atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen statim te faciam certiorem.
至于你建议在我们收到五月份的法案之前不要走得太远,我想我会这么做的,但去哪里还没有决定;而且我对昆图斯的事情心乱如麻,无法做任何决定,但无论如何我会立刻通知你。
§3.8.4ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex culpae nostrae recordatione commotus.
从我信件的前后矛盾中,我想你能看出我内心的动荡。 尽管我遭受了难以置信且非同寻常的灾祸,但我的动摇与其说是出于痛苦,不如说是出于对自身过错的回忆。
cuius enim scelere impulsi ac proditi simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies, existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem esse nefarium non putarim.
因为我们是被谁的罪行所逼迫和背叛,你现在必定已经看得很清楚了。 但愿你早就看清楚,而不是和我一起把全部心思都沉浸在悲痛之中! 因此,当你听说我因悲伤而痛苦和衰弱时,请认为我承受自己愚蠢的惩罚比承受局势结果的惩罚更为沉重,因为我信任了那个我曾认为不邪恶的人。
me et meorum malorum memoria et metus de fratre in scribendo impedit.
对我自身不幸的记忆和对兄弟的担忧阻碍了我的写作。
tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi maximas gratias agit.
请你照料并指引那里的所有事情。 特伦蒂亚向你致以最深谢意。
litterarum exemplum quas ad Pompeium scripsi misi tibi.
我已经把你写给庞培的信的副本寄给了你。
data iiii Kal. Iunias Thessalonicae.
五月二十九日,寄自塞萨洛尼基。