§3.7.1Brundisium veni a. d. xiiii Kal. Maias.
我于五月朔日前的第十四天(四月十八日)抵达了布伦迪西乌姆。
eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt.
那天,你的仆人把你的信交给了我,而其他仆人在那天的三天后又带来了另一封信。
quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde arata est et minime nova.
至于你请求并敦促我到你在伊庇鲁斯的住所去,你的这份心意对我来说非常可贵,也绝非首见。
esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara;
如果允许我在那里度过所有的时光,这确实会是我所向往的计划;因为我讨厌喧嚣,避开人群,几乎无法面对光明;那种孤独,特别是在如此熟悉的地方,对我来说并不会是痛苦的。
sed itineris causa ut deverterer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te.
但若只是为了旅途而顺道拜访,首先那是偏离路线的,其次那里距离奥特罗尼乌斯等人有四天的行程,再者那里没有你。
nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium.
因为一座防守严固的城堡对于居住在那里的我来说是有益的,但对于路过的人来说却并非必要。
quod si auderem, Athenas peterem.
如果我敢于这样做,我就会前往雅典。
sane ita cadebat ut vellem.
的确,那样就会正如我所愿地发展。
nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse nec scribis quam ad diem te exspectemus.
如今我们的敌人既在那里,我们又没有你,而且我们担心他们会认为那个城镇距离意大利也不够远,你也没有写明我们应该在什么时候期盼你的到来。
§3.7.2quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat.
至于你召回我重返生活,你达到了一点,即让我对手下留情(不自杀);但另一点你却做不到,即让我不为我们的决定和我的生命而后悔。
quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandam fuisse.
因为有什么能留住我呢,特别是如果那份在我们出发时伴随我们的希望如今已不复存在? 我不至于去罗列我因那些与其说是我的敌人,不如说是嫉妒我的人的极度不公和罪行而陷入的一切悲惨境遇,以免既激起我自己的悲伤,又把你拉入同样的哀痛中;但我敢断言:从来没有人遭受过如此重大的灾祸,也没有人的死亡比我更值得期盼。
quoius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.
迎接这一死亡的最体面的时机已经被错过了;剩下的时间与其说是为了疗愈,不如说是为了结束痛苦。
§3.7.3de re publica video te conligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum.
至于国家事务,我看到你正在收集一切你认为能给我带来局势转变之希望的信息。
quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus.
尽管这些微不足道,然而既然你觉得好,我们就等待吧。
tu nihilo minus si properaris nos consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus.
尽管如此,如果你抓紧时间,你就会赶上我们;因为我们要么前往伊庇鲁斯,要么经由坎达维亚缓慢行进。
dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus nesciebamus; quem quidem ego nec quo modo visurus nec ut dimissurus sim scio.
然而,对伊庇鲁斯的犹豫并非由于我们的反悔,而是因为我们不知道将在哪里见到我的兄弟;事实上,我既不知道将如何见到他,也不知道将如何与他告别。
id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum.
这是我所有不幸中最重大、最悲惨的一件。
ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset.
如果不是我的痛苦不仅夺走了我心灵的所有部分,特别是夺走了我写信的能力,我本会更频繁、更详尽地写信给你。
videre te cupio.
我极想见你。
cura ut valeas.
祝你身体健康。
data pr. Kal. Mai. Brundisi.
五月朔日前一天(四月三十日)寄自布伦迪西乌姆。