§3.25.1post tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse.
在你离开我之后,有人从罗马给我送来了信件,从中我清楚地看到,我们注定要在这场灾难中消磨殆尽。
neque enim (sed bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me hoc tempore discessisses.
因为(但请你往好处想),如果我们的得救还有任何希望,以你对我的爱,你此时是不会离开的。
sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una interire videamur, hoc omitto; illud abs te peto des operam, id quod mihi adfirmasti, ut te ante Kalendas Ianuarias ubicumque erimus sistas.
但为了不让我们显得忘恩负义,或者显得希望一切都与我们一同毁灭,我便不再提这件事;我向你请求这一点:正如你向我保证过的那样,尽力在一月一日之前,无论我们身在何处,你都要赶来。