Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §3.15.5-3.15.8

废除流放法的程序与对往事的悔恨

第 63 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗就废除其流放法的具体法律程序以及元老院和民众大会的现状向阿提库斯提出质疑,同时对阿提库斯过去的消极态度表达不满,并流露出深切的悔恨。

§3.15.5quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari.
至于你写道你与库列奥谈过关于特权法的事情,这固然有些意思,但将其彻底废除要好得多。
si enim nemo impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet.
因为如果没有人阻碍,这种方式就更为稳固;但如果有人不容许其通过,这同样的人也会对元老院决议提出否决。
nec quicquam aliud opus est abrogari;
也没有必要废除其他任何东西;因为先前的法律对我们毫无伤害。
nam prior lex nos nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset.
如果我们当时愿意像它公布的那样去赞美它,或者像它本该被忽略的那样去忽略它,它就根本无法伤害我们。
hic mihi primum meum consilium defuit sed etiam obfuit.
在这一点上,我不仅首先缺乏了自己的判断,而且它反而阻碍了我。
caeci, caeci inquam fuimus in vestitu mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit.
盲目啊,我说我们当时在改变服饰、在向民众哀求时真是盲目,这件事除非当时已经指名道姓地针对我进行,否则去做就是毁灭性的。
sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.
但我继续谈论过去的事,然而也是为了这个原因:如果采取任何行动,你们千万不要触碰那部包含许多讨好民众内容的法律。
§3.15.6verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo.
但我指导你们该做什么或以何种方式去做是愚蠢的。
utinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius desperatione perturber.
但愿能有些行动! 在这件事本身上,你的来信隐瞒了许多事情,我相信,这是为了不让我因绝望而更加剧烈地动摇。
quid enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret.
因为你看到有什么能做,或者能以何种方式去做? 通过元老院吗? 但你自己曾写信告诉我,克洛狄乌斯把法律的某个条款贴在了议事堂的柱子上,规定既不许上呈也不许提及。
quo modo igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl.
那么,多米提乌斯怎么说他要上呈呢? 而且,对于那些你写道既在谈论此事又要求上呈的人,克洛狄乌斯又是如何保持沉默的呢? 如果通过民众,难道能不经全体平民护民官的同意吗?
sententia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. Sext. , ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an abeam Cyzicum.
财产怎么办? 房子怎么办? 能够恢复吗? 或者如果不能,我自己又怎么能恢复呢? 除非你看到这些问题得到解决,否则你是在召引我走向何种希望? 但如果毫无希望,我还有什么生命可言? 因此,我在塞萨洛尼卡等待八月一日的议事录,并据此决定是逃往你的领地(这样我既不用见到我不想见的人,又能如你所写的那样见到你,且在有什么行动时离得更近,而且我知道这既合你意,也合我兄弟昆图斯之意),还是去往基齐库斯。
§3.15.7nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam iam erectam ad me defendendum destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si non plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando aut obiurgare aut communiter consolari desine.
现在,蓬波尼乌斯,既然你没有为我的安全分出你的一丝智慧,这是因为你要么断定我自身有足够的谋略,要么认为你对我除了解救之外不欠更多的债务;既然我被背叛、被诱骗、被投入陷阱,忽视了我自己所有的防备,抛弃并离开了已经动员起来保卫我的整个意大利,并在你旁观和沉默中,将我自己和我的亲人交给了我的敌人——你如果智谋不比我强,至少担忧比我少——如果你能,请扶起遭受打击的我们,并在这方面帮助我们;但如果一切都被阻塞,请务必让我们知道这一点,并且终于停止指责我们,或者用陈词滥调来安慰我们。
ego si tuam fidem accusarem, non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi.
如果我是在谴责你的忠诚,我就不会特意将自己托付给你的屋檐;我是在谴责我自己的疯狂,因为我以为自己得到了你如我所愿那般的深爱。
quod si fuisset, fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses, istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses.
如果真是那样,你会付出同样的忠诚和更大的关怀,你必定会拉住冲向毁灭的我,而不会承受你现在在我们的海难中承担的这些劳苦。
§3.15.8qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis, velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes.
因此,请务必把所有观察到和查明的事情详细写信告诉我,并且像你正在做的那样,希望我能成为一个人物,因为我再也无法成为昔日的我以及本可以成为的我了,并且请你认为,通过这封信,被谴责的不是你,而是我自己被我自己谴责。
si qui erunt quibus putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas.
如果有什么人是你认为需要以我的名义给他们写信的,我希望你起草并负责送达。
data xiiii Kal. Sept.
于八月十九日发出。

词汇与语法注释

  1. 3.15.5quod ... de privilegio locutum — quod 引导一个表示事实的名词性从句(意为“至于……之事”)。这里的 privilegium(特权法、针对个人的法律)指克洛狄乌斯专门针对西塞罗个人制定的流放法。
  2. 3.15.5idem senatus consulto intercedet — idem 指代反对法律通过的“那同一个人”(如平民护民官)。intercedet 是行使平民护民官否决权(intercessio)的专业术语。
  3. 3.15.5quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit — 关系代名词 quod 指代前文改变服饰(vestitu mutando)和向民众哀求(populo rogando)的行为。fieri 是依赖于 quod 的不定式(“做这件事”)。perniciosum fuit 是反事实条件句主句中的直陈式过去时,表示在不同情况下“本是具有毁灭性的”。
  4. 3.15.6quoddam caput legis ... ne referri neve dici liceret — 从句 ne ... liceret 是表示目的或条文内容的虚拟式从句,规定了贴出的“法律条款”(caput legis)的内容,禁止将该事项提交元老院审议(referri)以及对此进行讨论(dici)。
  5. 3.15.7communiter consolari — communiter 意为“一般地”、“陈词滥调地”,指缺乏针对个人特殊情况的、流于表面的普通安慰之词。
  6. 3.15.7quod si fuisset — 关系词连接结构,其中 quod 指代前文“我得到了你如我所愿那般的深爱”这一设想。虚拟式过去完成时 fuisset 表示与过去事实相反的假设。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §3.15.5-3.15.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:3.15.5-3.15.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。