§3.16.1totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil. datarum.
等待你们在八月一日寄出的来信,使我整个旅程变得悬而未决。
nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud aliquid sequemur.
因为如果有希望,我们将前往伊庇鲁斯;如果没有,我们将前往基齐库斯或其他地方。
tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati.
确实,你的来信被我阅读得越频繁,它给我带来的希望就越小;当它们被阅读时,便立刻削弱了它们为希望所带来的东西,以至于很容易看出你既是在顾及慰藉,又是在顾及真相。
itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas.
因此,我真切地请求你,把你所知道的事按其本来面貌写信给我,把你所认为的事也如实写信给我。
data xii Kal.
于八月二十一日发出。