Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §3.15.1-3.15.4

答复阿提库斯的来信并反思流放原因

第 62 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

针对阿提库斯寄来的四封信的回复。西塞罗回顾了自己当下的悲惨境遇和流放的原因,抱怨阿提库斯过去未能给予适当的建议,同时也谴责了自己的过错并请求宽恕。

§3.15.1accepi Idibus Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.
我在八月望日(十三日)收到了你寄来的四封信。 第一封信中你指责我,并要求我更加坚强;第二封信中你提到克拉苏的释放奴隶向你讲述了我的焦虑和消瘦;第三封信中你向我展示了元老院的议事录;第四封信是关于你写道巴罗向你确证了庞培的意图。
§3.15.2ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere.
针对第一封信,我写给你这些:我的悲伤如此深重,以至于我不仅没有失去理智,反而因这件事本身而感到悲痛,那就是,我没有地方、也没有人可以去运用我如此坚强的理智。
nam si tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu incolumis me requiris, quo modo a me ipsam incolumitatem desiderari putas? nolo commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum quemquam neque in tantas miserias incidisse.
因为如果仅仅缺少我一人,就让你感到不无悲伤,那么你认为缺少了你以及所有人的我,又会如何呢? 如果你平安无事却还在思念我,那么你认为我是如何渴望那份平安本身的呢? 我不愿意列举自己被剥夺了什么,不仅因为你并非不知道,而且也是为了不让我自己重新撕裂我的伤痛;我确信,从来没有人被剥夺过如此巨大的福祉,也从未有人陷入过如此深重的苦难。
dies autem non modo non levat luctum hunc sed etiam auget.
而且,时间不仅没有减轻这种悲痛,反而使其加剧。
nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie augeri.
因为其他的痛苦会随着岁月的流逝而减轻,而这种痛苦却无法不因对当下悲惨的感受和对过去生活的记忆而与日俱增。
desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum.
因为我所渴望的不仅是我的财产和我的亲人,而是我自己。
quid enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis vulneribus saepius manus adferam.
因为我现在究竟算什么呢? 但我不会用抱怨来折磨你的心灵,也不会频繁地用手去碰触我自己的伤口。
nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse.
至于你为那些我写信提到嫉妒我的人——其中也包括卡托——所做的辩护,我确实认为他离那种恶行如此遥远,以至于我极度痛苦,因为别人的伪善在我这里起的作用居然超过了他的忠诚。
ceteros quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt.
至于你为其他人所做的辩护,如果他们得到了你的认可,那么他们也应该得到我的认可。
sed haec sero agimus.
但我们现在谈论这些已经太迟了。
§3.15.3Crassi libertum nihil puto sincere locutum.
我认为克拉苏的释放奴隶说的话没有一句是真诚的。
in senatu rem probe scribis actam.
你写道,元老院的事情处理得很好。
sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio.
但库里奥怎么样? 难道他没有读过那篇演说辞吗? 那篇演说辞是从哪里传出来的,我不知道。
sed Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat Curionem.
但阿克西乌斯在给我写同一天的议事录时,并没有对库里奥有如此高的评价。
at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod erat, profecto non scripsisti.
不过,他可能会漏掉一些事情,而你肯定没有写下任何不符合事实的事。
Varronis sermo facit exspectationem Caesaris.
巴罗的话引发了对恺撒的期待。
atque utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.
但愿巴罗自己能致力于这桩事业! 无论是出于他自愿还是由于你的催促,他一定会这么做的。
§3.15.4ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes.
如果命运有一天能让我重新拥有你们和祖国,我一定会让在所有的朋友中你最感到高兴。 并且,我将如此履行我以前未曾充分显现的责任和热情(因为必须承认这一点),以至于你会认为我回归到你的身边,就如同回归到我的兄弟和我们的孩子身边一样。
si quid in te peccavi ac potius quoniam peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius.
如果我在什么事情上得罪了你,或者更确切地说,因为我得罪了你,请原谅我;因为我对自我的伤害要深重得多。
neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri.
我写这些,并不是因为我认为你没有因我的不幸而感到极大的痛苦,而是因为,如果你应该像你现在和过去爱我那样去爱我,你就绝不会容许我缺乏你所富有的建议,也不会容许我被说服去相信那部关于协会的法律通过对我们是有益的。
sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est.
但是你仅仅对我的痛苦付出了眼泪,这固然是爱的表现,但我也同样付出了眼泪;而本可以通过我的功绩来实现的事——即让你日夜思考我该做什么——却因为我自己的罪过而不是你的罪过被你忽略了。
quod si non modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, aut occubuissem honeste aut victores hodie viveremus.
但是,如果不仅是你,而是有任何人,能够把我从因庞培那不够慷慨的答复而感到恐惧、进而做出的最可耻的决定中挽回——这本是只有你最能做到的——我要么已经体面地死去,要么今天已经作为胜利者活着了。
hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me alterum et simul meae culpae socium quaero.
在这点上请你原谅我;因为我谴责我自己要多得多,然后我寻找你,视你为我的第二个自我,同时也是我过错的合伙人。
ac si restituor, etiam minus videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio diligemur.
而且,如果我得以复归,我们的过错看起来会更少,而且因为没有任何我们的恩惠,而纯粹是出于你自己的善意,我们必定会受到你的爱护。

词汇与语法注释

  1. §3.15.2me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere — 这是一个说明前文 id ipsum doleam(正为那件事本身而悲伤)内容的对格与不定式(ACI)结构。tam firma mente(如此坚强的理智/精神)为手段或性质夺格。ubi utar et quibuscum 包含带有目的或适宜语气(接虚拟语气现在时 utar,第一人称单数)的关系子句,意为“在哪里以及与谁一起使用它”。
  2. §3.15.2quid me censes qui et te et omnibus? — 一个高度省略的句子。承接上文的 cares(缺少,支配夺格),这里应补全为 quid me [facere / sentire] censes, qui et te et omnibus [caream / careo]?,其中 omnibus 为夺格。整句意为:“(既然你因为仅缺少我一人而悲伤,那么)你认为失去了你以及所有人的我,会如何呢?”
  3. §3.15.4eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam — eo... quo... 结构与否定词连用,表示被否定的原因(“我写这些并非因为我认为你没有……”)。quo 引导原因从句,因原因被否定而使用虚拟语气(sciam)。
  4. §3.15.4quod meritis meis perfectum potuit — 这不是非人称结构,而是以关系代词 quod(中性单数,指代后文的 ut 从句)为主语的直说发完成时 potuit 的人称用法。这里用于虚拟条件句的结句,表达“本可以通过我的功绩来实现的事(却未能实现)”。perfectum 是与 quod 一致的完成分词,作补足语。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §3.15.1-3.15.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:3.15.1-3.15.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。