§3.14.1ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de nobis velit aut ostendat.
从你的来信中,我对庞培抱满了期待,不知道他究竟对我们有什么意图或表示。
comitia enim credo esse habita; quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis.
因为我相信选举已经举行;在选举结束后,你写道他已同意讨论关于我们的事务。
si tibi stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari.
如果我在你看来因抱有希望而显得愚蠢,那我也是听从你的吩咐才这么做的,尽管我知道在之前的信中,你更习惯于阻拦我和我的希望。
nunc velim mihi plane perscribas quid videas.
现在我希望你向我坦白地写下你所看到的。
scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse.
我知道我们是因为自己的许多过错才落入这般苦难之中。
ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.
如果有什么机缘能治愈这些过错的某些部分,那么我们对于自己曾经活过且现在还活着,就不会感到那么痛苦了。
§3.14.2ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica.
由于道路繁忙以及每天对新消息的期待,我至今还没有离开塞萨洛尼基。
sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem.
但现在我们正被驱逐,不是被普兰基乌斯(因为他确实在挽留我),而是被这个地方本身驱逐,它极不适合在这般巨大的悲痛中忍受灾难。
in Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse.
正如我之前所写,我之所以没有去伊庇鲁斯,是因为突然间所有的消息和信件都送到了我这里,表明根本没有必要尽可能靠近意大利。
hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies.
从这里,如果我们听到关于选举的任何消息,我们将转向亚洲;至于具体去哪里,目前还没有定论,但你以后会知道的。
data xii Sextilis Thessalonicae.
八月十二日寄于塞萨洛尼基。