Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §3.10.1-3.10.3

关于未来去向的权衡与对悲伤的辩解

第 57 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在收到阿提库斯的信息后考虑未来的动向,同时也反驳了阿提库斯对其软弱的指责,强调了自己跌落之惨重与内心的极大悲痛。

§3.10.1acta quae essent usque ad a. d. viii Kal. Iunias cognovi ex tuis litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae.
我从你的信中得知了直到五月二十五日为止所发生的事情;其余的事情,正如你所希望的,我一直在塞萨洛尼基等待。
quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim.
一旦这些消息送达,我将能更容易地决定我该留在何处。
nam si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus.
因为如果有理由,如果有任何事情在进行,如果我看到希望,我要么在原地等待,要么前往你那里;但如果如你所写,那些事情已经烟消云散,我们将另作打算。
omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est quam de me.
总之,到目前为止,你们除了那些人的不和之外,没有向我透露任何消息;然而,他们之间的不和,与其说是关于我的,不如说是关于所有其他事情的。
itaque quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos sperare vultis vobis obtemperabo.
因此,我不知道这对我有什么好处,但只要你们希望我抱有希望,我就会顺从你们。
§3.10.2nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim, non sentire qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, quom pluris facerem quam me ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem.
因为至于你如此频繁、如此强烈地责备我,并说我意志薄弱,请问,难道有任何如此巨大的不幸是我的灾难中所没有的吗? 有谁曾从如此崇高的地位、在如此正义的事业中,凭借如此巨大的才华、谋略、影响力的资源,以及所有善人的如此巨大的支持,而如此坠落的吗? 我怎能忘记我曾是谁,怎能不感受到我是谁,我失去了怎样的荣誉、怎样的荣耀、怎样的孩子、怎样的财产、怎样的兄弟? 为了让你注意到一种新型的灾难之极——尽管我一直比重视自己更重视他,但我还是避免与他相面,以免看到他的悲哀和憔悴,或将他离开时极度繁荣的我,如今以破灭和崩溃的样子呈现在他面前。
mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior.
其他无法容忍的事我就不提了;实际上,我的眼泪阻碍了我。
hic utrum tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi ut haec non aut retinerem, quod facile fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non amitterem?
在这里,请问,我究竟是因为悲伤而该受谴责,还是因为犯了未能保留这些东西的错误(如果不是在我的家墙之内策划了毁灭我的阴谋,这本是很容易的事),或者至少是在活着的时候失去了它们,而该受谴责呢?
§3.10.3haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam.
我写这些是为了让你更多地宽慰我(正如你所做的那样),而不是让你认为我理应受到惩罚或责备;我给你写的字数较少,原因既在于我被悲伤阻碍,也在于我更多地是在等待你们那里的消息,而不是自己有什么可写的。
quae si erunt adlata, faciam te consili nostri certiorem.
如果这些消息送达,我会让你知道我的决定。
tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem.
我希望你像迄今为止所做的那样,尽可能多地把各种事情写信告诉我,好让我确实一无所漏。
data xiiii Kal. Quintilis Thessalonicae.
六月十八日,寄自塞萨洛尼基。

词汇与语法注释

  1. 3.10.1quibus adlatis — 使用连接关系代词 quibus 的独立夺格(ablative absolute)结构,意为“一旦这些消息被送达”,起条件或时间状语作用。
  2. 3.10.2quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas — 置于句首的 quod 引导的从句,起限制或提及的作用,意为“至于你如此频繁且强烈地指责我这件事”,以此引入话题。
  3. 3.10.2commisi ut — 动词 committo(犯下、招致)的完成时形式,后接 ut 引导的虚拟式结果从句,表示“因自己的过失而导致某种结果”或“犯下……的错误”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §3.10.1-3.10.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:3.10.1-3.10.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。