§2.25.1cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse.
每当我在你面前称赞你的某位密友时,我都希望他能从你那里知道我这样做过,正如你所知道的,我最近曾写信给你提及瓦罗对我的善意,而你回信告诉我这件事让你感到极大的快乐。
sed ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ.
但我更希望你当时能写信告诉他,他已经让我十分满意,这倒不是因为他实际上做到了,而是为了让他去做到;因为正如你所知,他的性格奇妙地“曲折而[毫无健全]”。
sed nos tenemus praeceptum illud τὰσ τῶν κρατούντων.
但我们坚守着那条教训,“统治者的[愚蠢必须忍受]”。
at hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! sic habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici.
然而,凭赫拉克勒斯起誓,你的另一位好友霍尔塔鲁斯在谈到弗拉库斯的法官任期以及阿尔洛布罗基斯人的那个时期时,是多么慷慨、多么坦率、多么华丽地将对我们的赞美提升到了星空! 请确信,没有比这更充满深情、更表敬意、更淋漓尽致的赞辞了。
ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo.
我确实希望你写信告诉他,这件事是我传达给你的。
§2.25.2sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror;
但是你还能写些什么呢?
ita enim egi tecum superioribus litteris.
我认为你现在已经在路上并且即将抵达了;因为在上一封信中我就是这样督促你的。
valde te exspecto, valde desidero neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit.
我极为期盼你,极为思念你,而且不仅是我,事态本身和时局也同样在迫切需要你。
his de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio.
关于这些事务,除了我经常写的那些话,我还能给你写些什么呢? 没有什么比国家更令人绝望的了,而对于那些因其作为造成现状的人,也没有什么比他们更令人痛恨的了。
nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus.
正如我们的见解、希望和推测所显示的,我们正受到人们极其稳固的善意的保护。
qua re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps.
因此,飞奔而来吧;你公然要么能将我们从一切苦恼中解脱出来,要么将与我们一同分担。
ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit.
我之所以写得较短,是因为我希望在不久的将来,我们能够当面就我们所想谈论的事情进行面对面的交流。
cura ut valeas.
祝你身体健康。