§13.51.1ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere.
ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. 我发给恺撒的那封信,当时忘了把它的副本送给你。
nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule †micillus†, nec me hercule scripsi aliter ac si πρὸσ ἴσον ὅμοιόνque scriberem.
这也不是你所怀疑的原因,即我怕自己滑稽地像个†micillus†而对你感到羞愧;凭赫拉克勒斯起誓,我写信的语气与给一个平等且同等的人写信毫无二致。
bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram.
因为正如我当面跟你说过的那样,我对那些书评价很高。
itaque scripsi et ἀκολακεύτωσ et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius.
因此我写得既没有谄媚,但又使他读起来最感到高兴。
§13.51.2de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare.
de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. 关于阿提卡,我现在终于完全放心了;因此请重新向她祝贺。
Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi.
请把蒂格利乌斯完全争取过来,而且务必尽快;因为我心里悬而不决。
narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio.
告诉你吧,昆图斯明天就到;但他是去我那里还是你那里,我不知道。
mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret.
他写信给我说他将在初八到罗马;但我已经派人去邀请他了。
etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.
不过,凭赫拉克勒斯起誓,我现在也该去罗马了,免得他比我先飞到那里。