§13.49.1Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae.
首先向阿蒂卡问好(我确实认为她是在乡下;因此,致以许多的问好),并向皮莉娅问好。
de Tigellio, si quid novi.
关于蒂格利乌斯,如果有任何新消息。
qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem.
正如加卢斯·法迪乌斯写信告诉我的那样,他确实对我提出了一种极为不公的谴责,说我既然已经承接了法梅亚的诉讼,却在关键时刻没有支持他。
quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam.
实际上,我是很不情愿地承接了那场针对格奈乌斯之子——年轻 of 奥克塔维乌斯兄弟的诉讼;但我当时是看在法梅亚的面子上才愿意这么做的。
erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem.
因为如果你还记得的话,在我竞选执政官期间,他曾通过你向我许诺,如果有什么需要就会予以相助;我非常看重这一诺言,就好像我真的已经得到了他的帮助一样。
is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat.
他来找我,说推事已经决定在某一天为他审理案件,而那一天恰好是根据《庞培法》必须为我们的塞斯提乌斯进行陪审团评议的那一天。
scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse.
因为你知道,那些审判的日期是预先定好的。
respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio.
我回答说,他自己也并非不知道我对塞斯提乌斯负有多大的恩义。
quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum.
如果他选择任何其他他想要的日期,我绝不会不支持他。
ita tum ille discessit iratus.
于是当时他就愤怒地离开了。
puto me tibi narrasse.
我想我曾对你提起过。
non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.
自然,我并没放在心上,也不认为自己应该去理会一个无关紧要之人的这种极不公正的愤怒。
§13.49.2Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem.
然而,最近我在罗马时,我告诉了加卢斯我听到了什么,并且我没有提到小巴尔布斯的名字。
habuit suum negotium Gallus ut scribit.
正如加卢斯所写,他有他自己的事务要办。
ait illum dicere me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari.
他说,那个人声称,我是因为背弃了法梅亚而心怀愧疚,才去怀疑他的。
qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores.
因此,我只托付你这件事:如果可能的话,帮我打听一下我们那个人的情况,至于我,你完全不用操心。
est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non omnibus dormire, ita non omnibus servire.
能够痛痛快快地讨厌一个人是一件美妙的事;并且,正如“不为所有人而眠”一样,“不为所有人效劳”也是极好的。
etsi me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.
尽管,凭赫拉克勒斯起誓,正如你所明白的那样,如果殷勤逢迎也算作效劳的话,那帮家伙反倒更是在为我效劳。