§12.38A.1quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere.
至于你认为我的精神坚强现在应该被看清楚,并且写道某些人谈论我的语气比你或布鲁图斯写的还要严厉,如果那些认为我精神崩溃和衰弱的人,能知道我正在撰写何种数量、何种类型的著作,我相信,只要他们还有人性,就会认为:如果我已减轻了痛苦,以至于能带着空灵的心境去撰写困难的题材,我便不该受到指责;或者,如果我选择了这种最温文尔雅、最配得上一个有教养之人的、从痛苦中分散注意力的方式,我甚至应该受到称赞。
§12.38A.2sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare.
但是,既然我正尽一切可能来减轻自己的痛苦,你就请促成那件我看到你和我同样在为之操心的事。
hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero.
我觉得自己欠下了这笔债,而且除非我偿还了,或者看到自己能够偿还——也就是说,找到了我所期望的那种地方——否则我的痛苦就无法减轻。
heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit videbimus.
如果斯卡普拉的继承人们,正如你写信告诉我奥托对你说的那样,打算把那些花园分成四部分来竞标,那么对于买主来说显然就没有空间了;但如果整体出售,我们将看看能做些什么。
nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus.
因为属于特雷博尼乌斯和库西尼乌斯的、那片普布利基乌斯的土地曾被推荐给我。
sed scis aream esse.
但你知道那里只是一片空地。
nullo pacto probo.
我无论如何都无法赞同。
Clodiae sane placent sed non puto esse venalis.
克洛迪娅的花园确实让我满意,但我不认为它们是在出售。
de Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inveneris.
至于德鲁苏斯的花园,尽管正如你所写,你对它们深感厌恶,但如果你找不到别的地方,我还是会退求其次选择那里。
aedificatio me non movet.
那里的建筑物并不会动摇我。
nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero.
因为除了即使我没有得到那个花园也会建造的建筑之外,我不会建造任何别的建筑。
Κῦρος δ', ε' mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.
安提斯泰尼的《Κῦρος δ', ε'》很合我的心意,就像这位敏锐有余而博学不足的人的其他作品一样。