§12.39.1tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula.
当信使来到我这里而没有带来你的信时,我想你之所以没有写信,是因为前一天你已经在信中写过了——正是那封我已经回复了的信。
exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis.
然而,我当时还是在期待着关于阿西尼乌斯·波里奥来信的一些消息。
sed nimium ex meo otio tuum specto.
但我实在是以我自己的闲暇来过度要求你了。
quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere nisi eris valde otiosus.
不过,我免除你的负担,除非有特别的必要,否则只要你不是非常闲暇,就不必觉得有必要写信。
§12.39.2de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam.
关于信使,如果有任何必要的信件,我就会按照你的建议去做,就像过去那样,尽管当时白天较短,他们每天仍能准时送达信件,而且当时也有事情可写,比如西里乌斯、德鲁苏斯以及其他一些事情。
nunc nisi Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id ipsum dilatum est.
如今,要不是出现了奥托的事情,我们就没有什么可写的了,而那件事本身也被推迟了。
tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego.
然而,当我身处远方与你交谈时,我的心情仍会感到轻松,而在读到你的来信时,这种感觉还要强烈得多。
sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.
但是,既然你既不在家(因为我是这样认为的),又没有写信的必要,那么除非有什么新情况发生,否则我们的书信往来就要暂停一下了。