§12.38.1non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset.
既然你没给我写信,我毫不怀疑你一直非常忙碌;但是那个没有等待你方便的家伙真是个无赖,因为他本就是为了这唯一的原因而被派去的。
nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano.
不过现在,除非有什么事耽搁了你,我推测你是在郊外的别墅。
at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.
而我在这里整天写作,虽然痛苦一点也没有减轻,但好在能分散一下注意力。
§12.38.2Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato.
\n 阿西尼乌斯·波里奥写信给我,谈到了我们那个下流的亲戚。
quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime.
关于此事,小巴尔布斯最近写得很清楚,多拉贝拉写得很隐晦,而这个人写得最公开。
ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset.
如果还有容纳新悲哀的空间,我会感到十分沉重。
sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quamquam mihi quidem—sed tenendus dolor est.
然而,还有比这更下流的吗? 哦,真是一个必须提防的人! 虽然对我来说倒也——但痛苦必须克制。
tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis.
既然没有什么紧要的事,你若有空,便这样写点什么吧。