§12.18.1dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum.
在我逃避那些如噬咬般带来痛苦的回忆时,我退回到向你提醒这件事。
quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est.
无论它是怎样的,我都希望你能原谅我。
etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo tantum quantum me amas velim cogites.
因为在我目前经常阅读的作者中,确实有不少人认为应该去做我经常与你商讨、并希望得到你认可的事。 我说的是那座神堂,我希望你对它的思考,能如同你对我的爱一样深。
equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam.
我自己对于建筑风格(因为我喜欢克鲁阿提乌斯的设计)和建造这件事本身(因为这已决定)都不再怀疑,只是偶尔对选址还有些犹豫。
velim igitur cogites.
因此,我希望你能思考一下。
ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum.
我个人将尽在这般文明高度发达的时代所能做到的一切,用源自所有希腊人和拉丁人智慧的各种纪念物,来使她真正神圣化。
quae res forsitan sit refricatura vulnus meum.
这件事或许会重新撕开我的伤口。
sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum videtur.
但现在我觉得自己仿佛被某种誓言和承诺所约束,而且我不在人世后的那段漫长时光,比这段短暂的余生更能打动我——尽管这余生对我来说也显得太长了。
habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo acquiescam.
因为在尝试了一切之后,我找不到任何能让我安息的东西。
nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem;
因为当我撰写之前给你写信提到的那部作品时,我仿佛是在抚慰自己的痛苦;而现在我排斥一切,觉得除了孤独之外,没有任何事情是更容易忍受的。
quam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus.
至于这孤独,正如我曾担心的那样,菲利普斯并没有打扰它。
nam ut heri me salutavit, statim Romam profectus est.
因为他昨天向我问候之后,便立刻动身前往罗马了。
§12.18.2epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te.
我已将按照你的意愿写给布鲁图斯的信寄给了你。
curabis cum tua perferendam.
你要负责让它与你自己的信一同送达。
eius tamen misi ad te exemplum ut, si minus placeret, ne mitteres.
不过,我还是给你寄了一份副本,以便如果你觉得不太合适,就可以不把它寄出去。
§12.18.3domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea.
至于你说的家务事正按部就班地处理,请写信告诉我是哪些事。
quaedam enim exspecto.
因为我正期待着某些结果。
Cocceius vide ne frustretur.
注意别让科克尤斯令人失望。
nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto.
因为正如埃罗斯所写,里波所承诺的事,我认为并非不确定。
de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet.
关于我的份额,我信任苏尔皮基乌斯,当然还有埃格纳蒂乌斯。
de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?
至于阿普莱乌斯,既然请假很容易,你又何必为他操心呢?
§12.18.4tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile.
至于你表示要到我这里来,小心这可能并不容易。
est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam.
因为路途遥远,而当你离去时(你可能必须很快离去),我无法不带着巨大的痛苦送别你。
sed omnia ut voles.
但一切如你所愿。
ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.
因为无论你做什么,我都将认为那不仅是正确的,而且也是为了我而做的。