§12.18A.1heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu, admiratus sum nihil esse in tuis.
昨天,当我从别人的来信中得知安东尼抵达的消息时,我很惊讶你的信里竟然只字未提。
sed erant pridie fortasse scriptae quam datae.
不过,那些信也许是在寄出的前一天写的。
neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos accucurrisse.
我其实并不关心那些事;但尽管如此,我认为他是为了他的担保人才匆忙赶来的。
§12.18A.2quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae loci.
至于你写到泰伦提娅在谈论我遗嘱的签署见证人,首先请让你自己确信,我并不关心这些事,而且在我这里,无论是微不足道的还是新的忧虑,都完全没有容身之地。
sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos existimavit quaesituros nisi scissent quid esset.
然而,这两件事有什么相似之处呢? 她没有邀请那些她认为如果不预先知道内容就会多加打探的人。
num id etiam mihi periculi fuit? sed tamen faciat illa quod ego.
难道我也有这种危险吗? 不过,就让他们像我一样做吧。
dabo meum testamentum legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam fecerim.
我愿意把我的遗嘱给任何她想要的人看;她会明白,对于孙子,我不可能做出比我已经做的更体面的安排了。
nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit.
因为,至于我没有邀请他们来见证盖印,首先是我没有想到,其次之所以没有想到,是因为那毫无必要。
tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres.
你自己知道——只要你还记得——我当时曾对你说过,让你带几个你身边的人来。
quid enim opus erat multis? equidem domesticos iusseram.
因为何必要那么多人呢? 我自己已经吩咐了家仆。
tum tibi placuit ut mitterem ad Silium.
当时,你认为应该派人去西里乌斯那里。
inde est natum ut ad Publilium; sed necesse neutrum fuit.
由此便产生了也去普布利里乌斯那里的想法;但这两者都不是必需的。
hoc tu tractabis ut tibi videbitur.
这件事你看着办吧。