Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §12.14.1-12.14.4

免除公职安排与撰写慰藉之书克制悲痛

第 287 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗谈及向阿普莱乌斯请假的安排,并描述了自己通过撰写慰藉之书来克服悲痛的努力,同时反映了自己在孤独中的心境。

§12.14.1de me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras.
关于向阿普莱乌斯为我请假一事,我昨天已给你写了信。
nihil esse negoti arbitror.
我认为不会有什么困难。
quemcumque appellaris nemo negabit.
你所请求的任何人,没有谁会拒绝。
sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est.
但你要见见塞普提米乌斯、莱纳斯和斯塔提利乌斯;因为需要三个人。
sed mihi Laenas totum receperat.
不过莱纳斯之前已经为我承担了全部。
§12.14.2quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio.
至于你写到朱尼乌斯向你催款一事,科尔尼菲基乌斯确实非常富有;但即便如此,我还是想知道,我是在什么时候被说成为了父亲还是为了儿子而提供担保的。
neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.
尽管如此,正如你所写的,你还是去见见科尔尼菲基乌斯的代理人们以及土地担保人阿普莱乌斯吧。
§12.14.3quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es.
至于你希望我能从这悲痛中解脱出来,你正像平时所做的那样尽心;但你是我没有对自己尽失其责的见证人。
nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim.
因为凡是别人写的关于减轻悲伤的文字,没有一件是我在你家里没有读过的。
sed omnem consolationem vincit dolor.
然而,痛苦战胜了一切慰藉。
quin etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer.
甚至于,我还做了一件在我之前肯定没人做过的事,那就是通过文字来抚慰自己。
quem librum ad te mittam, si descripserint librarii.
如果抄写员们已经抄好了,我就会把那本书寄给你。
adfirmo tibi nullam consolationem esse talem.
我向你保证,没有哪种慰藉能与之相比。
totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),—sed relaxor tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam.
我整天都在写作,不是因为这有什么用,而是因为在那个时候我可以暂时忘切痛苦——虽然并不十分足够(因为悲痛的力量正压迫着我),但毕竟有所缓解,而且我正竭尽全力,即便不能恢复我的心灵,也至少恢复我的面容,如果能做到的话。 在这样做的时候,有时我觉得自己是在犯错,有时又觉得如果不这样做就会犯错。
solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen interesses.
孤独多少有些帮助,但如果你在的话,效果会好得多。
quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte habebat.
这是我离开此地的唯一原因;因为相对于不幸而言,这里本是很合适的地方。
quamquam id ipsum doleo.
然而我正为此而悲伤。
non enim iam in me idem esse poteris.
因为你对我将无法再像以前那样了。
perierunt illa quae amabas.
你曾喜爱过的那些东西都已经消逝了。
§12.14.4de Bruti ad me litteris scripsi ad te antea.
关于布鲁图斯给我的信,我以前给你写过。
prudenter scriptae, sed nihil quod me adiuvarent.
写得很明智,但对我毫无帮助。
quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset.
至于他给你写的事,我希望他本人能在这里。
certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret.
既然他如此深爱我,肯定会有所帮助。
quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando.
因此,如果你知道什么,希望你能写信告诉我,尤其是潘萨什么时候出发。
de Attica doleo, credo tamen Cratero.
我为阿提卡难过,但我还是相信克拉特鲁斯。
Piliam angi veta.
别让皮莉亚焦虑了。
satis est me maerere pro omnibus.
我一个人替大家悲伤就足够了。

词汇与语法注释

  1. 12.14.2a Iunio te appellatum — 动词 appellare 在此用于“催促(履行债务)”之意。与 12.13.2 中的 Cocceium velim appelles(我希望你向科采乌斯催款)同义。
  2. 12.14.3me mihi non defuisse — 短语 sibi deesse(或 me mihi deesse)是一个惯用表达,意为“对自己尽失其责”或“放弃自己”。代词 mihi 是受 deesse 支配的与格,而 me 是不定式从句的主格对格。
  3. 12.14.3non quo proficiam quid sed tantisper impedior — 否定原因的 non quo + 虚拟语气(proficiam)与陈述实际事实的 sed + 直陈语气(impedior)之间的对比。
  4. 12.14.3perierunt illa quae amabas — 指因女儿图利娅去世而消逝的西塞罗自己以前的开朗或智力魅力。amabas 的主语是信件的收件人阿提库斯。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §12.14.1-12.14.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:12.14.1-12.14.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。