§11.9.1ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear.
然而,正如你所写的,我行动得既不谨慎,又比应当的更为急促,而且我没有抱任何希望,因为我正被告示的例外条款所拘束。
quae si non essent sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in solitudines aliquas.
这些条款如果不是由于(你的)尽力和好意而被促成的话,我本可以退隐到某些荒野之中。
nunc ne id quidem licet.
现在,连这也不被允许。
quid autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me.
但是,如果我来这里的这一事实本身毫无益处,那么我在护民官任期开始前到来又对我有什么帮助呢? 如今,我已经受到法律的打击和压制,对于那个从未成为我朋友的人,我还能期待什么呢? 如今,巴尔布斯给我的信每天都变得更加冷淡,而许多人给他的信或许都在对我不利。
meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt.
我是因我自己的过错而毁灭的;运命没有给我带来任何灾祸,一切都是我自己招致的罪责。
ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.
因为当我看到战争的性质,看到在准备极其充分的敌人面前,一切都毫无准备且软弱无力时,我曾决定了自己该怎么做,并采取了一个与其说勇敢、不如说比其他人更应该容许我采取的计策。
§11.9.2cessi meis vel potius parui.
我向我的人让步了,或者更确切地说是顺从了他们。
ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit.
在他们之中,你向我推荐的那个人当时怀着怎样的心思,你将从他寄给你的以及寄给他人的信中得知。
quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset.
如果事情不是这样发生的,我绝不会拆开这些信。
delatus est ad me fasciculus.
一束信件被送到了我这里。
solvi, si quid ad me esset litterarum.
我解开了它,看是否有写给我的信。
nihil erat, epistula Vatinio et Ligurio altera.
结果什么也没有;只有一封给瓦蒂尼乌斯的信,和另一封给里古里乌斯的信。
iussi ad eos deferri.
我吩咐把信送交他们。
illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum.
他们立刻怀着极大的痛苦来到我这里,大声控诉那人的恶行;他们向我读了那些充满了对我各种侮辱的信。
hic Ligurius furere, se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari.
这时里古里乌斯勃然大怒,说他知道那人在凯撒那里曾极度受人憎恶。
illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa.
然而,凯撒不仅偏爱他,甚至还为了我的面子给了他那么大一笔钱。
hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebruisset.
在承受了这一痛苦之后,我想知道他对其他人写了些什么;因为我认为,如果他的这一极大恶行流传开来,对他本人将是毁灭性的。
cognovi eiusdem generis.
我发现都是同类的内容。
ad te misi.
我已经寄给你了。
quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes.
如果你认为将这些信件送达对他本人有益,就送达吧。
nil me laedet.
这对我不会有任何伤害。
nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia.
因为至于信件被拆封一事,我想波姆波尼亚有他的印章。
hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.
当他在航行开始时便施加了这种刻毒的敌意,他给我带来了如此巨大的痛苦,以至于后来我卧病在床,而且据说他现在与其说是为自己奔波,不如说是在极力反对我。
§11.9.3ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum.
因此,我正被所有的事务所压迫;对这些我几乎无法承受,或者说显然根本无法承受。
quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam.
在这些不幸中,有一件事可代表所有的不幸,那就是我将把那个可怜的女儿留下,而她被剥夺了继承权和所有的财产。
qua re te, ut polliceris, videre plane velim.
因此,正如你所承诺的,我显然极想见到你。
alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi.
因为我没有其他可以托付她的人,因为我知道她的母亲也面临着与我相同的命运。
sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.
但是,如果你见不到我,仍请将她视为已得到充分托付,并请尽你所能去平息她叔叔对她的态度。
haec ad te die natali meo scripsi.
我是在我生日这一天给你写下这些的。
quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! plura scribere fletu prohibeor.
但愿在那一天我没有被抱起来,或者在那之后同一位母亲没有生下任何孩子! 由于哭泣,我无法再写更多。