§11.6.1sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio.
我感到你不仅为你自己和我们共同的命运担忧,更是尤其为我以及我的痛苦而焦虑。
qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur.
当我的这份痛苦将你的痛苦作为同伴加入自身时,非但没有减轻,反而更加剧了。
omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim.
完全凭着你的聪慧,你领会到了什么样的安慰最能减轻我的痛苦。
probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse.
因为你赞成我的决定,并认为在这样的时期,我没有其他更该做的事。
addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari.
你还补充说(这对我来说虽然不如你的评判重要,但绝非无足轻重),其他人,即那些有分量的人,也赞成我们的做法。
id si ita putarem, levius dolerem.
如果我真能这样认为,我的痛苦就会减轻一些。
§11.6.2"crede"
inquis
"mihi.
“相信我,”你说道。
"
credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum.
我确实相信,但我知道你有多么渴望我的痛苦得以减轻。
me discessisse ab armis numquam paenituit.
我从未后悔过脱离武力。
tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae.
彼方之中的残酷是如此之甚,与蛮族部落的结盟是如此之深,以至于公敌宣告不是针对个人,而是针对整个阶层来策划的,以至于在所有人的判断中,早已确定你们所有人的财产都将成为那场胜利的战利品。
"vestrum"
plane dico;
我很清楚地说是“你们的”;因为关于你本人,除了最残忍的打算之外,从未有过别的想法。
numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet.
因此,我绝不会后悔我的本意,但我后悔我的权策。
in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret.
我本宁愿留在某个城镇里,直到被召见;那样我就会少遭受些议论,少承受些痛苦,而眼下这件事本身也就不会折磨我了。
Brundisi iacere in omnis partis est molestum.
在布隆迪乌姆闲置着,在各方面都是令人痛苦的。
propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt.
正如你所建议的,在没有人民赐予我的扈从的情况下,我怎能走得更近? 只要我的公民权完好无损,他们就不能被从我这里夺走。
quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
为了防止士兵们发动袭击,我在接近城镇时,曾让他们拿着短棒混入人群中,为时不短。
†recipio tempore me domo te nunc†.
†我顺应时势。 现在关于我的家,我与你商量†。
§11.6.3ad Oppium et Balbum scripsi quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent.
我已给奥皮乌斯和巴尔布斯写信,询问他们希望我以何种方式走得更近,以便他们考虑此事。
credo fore auctores.
我相信他们会赞成的。
sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem.
因为他们担保,凯撒不仅会关心维护我的尊严,甚至会关心提升我的尊严,并力劝我保持大无畏的精神,对一切最美满的事物抱有希望。
ea spondent, confirmant.
他们对此做出保证,并予以确证。
quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem.
确实,如果我留下来了,这些事情对我来说会更加确凿。
sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.
但我又在重提往事了;因此,我求你看一看那些剩下的事,并与那些人共同探讨,如果你认为有必要且他们也赞同,为了让凯撒能更多地认可我们的做法,就仿佛这是根据他自己人的意见做出的一样,请让特雷博尼乌斯、潘萨以及其他任何人参与进来,并让他们写信给凯撒,说我无论做了什么,都是根据他们的意见做的。
§11.6.4Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat.
我亲爱的图利娅的疾病和身体的虚弱令我忧心如焚。
quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.
我深知你对她十分关照,这令我极其感激。
§11.6.5de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit.
至于庞培的结局,我从未怀疑过。
tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum.
因为对他形势的极大绝望已经占据了所有君王和部族的心,以至于我认为无论他去哪里,这都会发生。
non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.
我不能不为他的不幸感到悲伤;因为我所了解的他,是一个正直、廉洁且庄重的人。
§11.6.6de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua.
关于范尼乌斯我该安慰你吗? 他曾对你留在意大利之事发表过极具危害性的言论。
L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat.
的确,卢基乌斯·伦图鲁斯早已将霍尔滕西乌斯的宅邸、凯撒的花园以及拜埃的别墅许给自己。
omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum.
总之,这一方也以同样的方式进行着这些勾当,只是那一方曾是无休无止的。
omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur.
因为所有留在意大利的人都被视为敌人。
sed velim haec aliquando solutiore animo.
但我希望有一天能以更轻松的心情来谈论这些。
Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur.
我听说我弟弟克温图斯已前往亚洲,去求得宽恕。
de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit.
关于他的儿子我什么也没听到;但你可以去问问凯撒的获释奴隶迪奥哈雷斯,我没见过他,是他从亚历山大港带来了那些信件。
is dicitur vidisse Quintum euntem an iam in Asia.
据说他看到过克温图斯在旅途中,或是已经到了亚洲。
tuas litteras prout res postulat exspecto.
我正根据事态的发展期待着你的来信。
quas velim cures quam primum ad me perferendas.
我希望你能设法让信尽快送到我手里。
iiii K. Decembr.
11月27日。