Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §11.7.1-11.7.8

凯撒派的意向与滞留意大利的苦恼

第 252 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗讨论了凯撒派对他归国及使用护从的认可、安东尼关于禁止进入意大利的通知、他因未去非洲而面临的内心挣扎与指责,以及对留在罗马的阿提库斯的恳求。

§11.7.1gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad me pertinere arbitratus es.
你寄给我的信让我很高兴,在信中你详细地写下了所有你认为与我有关的事情。
et factum igitur tu scribis istis placere et placere isdem istis lictoribus me uti, quod concessum Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos.
因此,你写道,那些人赞成我的做法,且他们同样赞成我使用护从,因为这是塞斯提乌斯曾被允许的;但我认为塞斯提乌斯并没有被允许使用他自己的护从,而是他自己擅自使用的。
audio enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum facta sunt.
因为我听说他谴责那些在护民官离去后所制定的元老院决议。
qua re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores comprobare.
所以,如果他想保持自己的一致性,他就能够赞成我们的护从。
§11.7.2quamquam quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim iussus? nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse Romae ut essent palam.
然而,对于几乎被命令离开意大利的我来说,我又何必谈论护从呢? 因为安东尼向我送来了凯撒给他的信件副本,信中写道凯撒听说卡托和卢基乌斯·梅特鲁斯已经来到意大利,以便公然留在罗马。
id sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehementius erat scriptum.
这令他不快,以免由此产生任何动乱;并且除了他亲自审理并认可其理由的人之外,所有人都被禁止进入意大利;关于这一点,信中的语气相当严厉。
itaque Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse quin iis litteris pareret.
因此,安东尼在信中请求我原谅他,说他不能不服从那封信。
tum ad eum misi L. Lamiam qui demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse.
于是我派卢基乌斯·拉米亚去见他,向他说明凯撒曾告诉多拉贝拉写信给我,让我尽快来到意大利;我是因为他的这封信才来的。
tum ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim.
于是,安东尼颁布了一道法令,指名道姓地将我和拉埃利乌斯排除在禁令之外。
quod sane nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi.
这确实并非我所愿;因为这件事情本身完全可以在不指名的情况下被排除在外。
§11.7.3o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere.
噢,这么多且沉重的痛苦! 你确实在努力缓解这些痛苦,而且绝非毫无成效,反而正是因为你如此努力地想要减轻我的痛苦,我的痛苦才得以减轻;我希望你不要厌烦,尽可能频繁地这样做。
maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non funditus perdidisse.
但是,如果你能让我认为自己并没有完全失去贤达人士的评价,你最能达到你的目的。
quamquam quid tu in eo potes? nihil scilicet.
然而,在这件事上你能做些什么呢? 当然什么也做不了。
sed si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut hoc nunc accidit.
但如果时局给你提供了任何机会,那将最能安慰我;虽然我现在看得出并没有这样的机会,但如果有的话,也是从事情的结局中产生的,就像现在发生的事情一样。
dicebar debuisse cum Pompeio proficisci.
有人说我本该与庞培一同出发。
exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem.
他的结局减轻了人们对我玩忽职守的指责。
sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam quod in Africam non ierim.
但在所有事情中,最让人感到遗憾的,莫过于我没有去非洲。
iudicio hoc sum usus non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra exercitum saepe victorem.
我运用了这样的判断:不应当用一个最不诚实民族的蛮族援军来保卫共和国,尤其是对抗一支屡屡获胜的军队。
non probant fortasse; multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse antea.
他们也许不赞成;因为我听说许多贤达人士已经去了非洲,而且我知道他们先前就在那里。
valde hoc loco urgeor.
在这一点上我承受着极大的压力。
hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant.
这里也需要机缘,以便他们中有些人,或者如果可能的话,所有人,都能把安全放在首位。
nam si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit vides.
因为如果他们坚持并取得胜利,你明白我们将会面临什么。
dices, "quid illis, si victi erunt?" honestior est plaga.
你会说:“如果他们战败了,他们会怎么样? ”那样的打击更体面。
haec me excruciant.
这些事情折磨着我。
§11.7.4Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres.
但是,你没有写下为什么你不把苏尔皮基乌斯的权策置于我的权策之上。
quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore.
他的权策虽然不像卡托的那样光彩夺目,但既没有危险,也没有痛苦。
extremum est eorum qui in Achaia sunt.
最后一种是那些在阿开亚的人。
ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum in Italiam venerint, domum statim venerint.
然而,他们自己在这方面比我们要好,因为许多人在同一个地方,而且一旦他们来到意大利,就会立刻回到家里。
haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.
请继续像你所做的那样,缓解这些事情,并让尽可能多的人认可。
§11.7.5quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti.
至于你为自己解释,我确实理解你的理由,并且我认为你在那里符合我的利益,以便你可以与那些有必要的人交涉关于我们必须做的事情,就像你之前做过的那样。
in primisque hoc velim animadvertas.
尤其是,我希望你注意这一点。
multos esse arbitror qui ad Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non probare quae fiant.
我认为有许多人已经或将要向凯撒告发我,说我要么后悔自己的决定,要么不赞成现在所发生的事情。
quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint.
虽然这两者都是事实,但他们说这些话是出于与我疏远的心态,而不是因为他们真的洞察到了这一点。
sed in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur.
但关键全在于巴尔布斯和奥皮乌斯要抵挡住这一点,并通过他们频繁的来信来巩固凯撒对我的好意。
et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.
为了明确实现这一点,你必须尽心尽力。
§11.7.6alterum est cur te nolim discedere, quod scribis Tulliam te flagitare.
我不想让你离去的另一个原因是,你写道图利娅在急切地需要你。
o rem miseram! quid scribam aut quid velim? breve faciam, lacrimae enim se subito profuderunt.
噢,多么悲惨的事! 我该写些什么,或者我该期盼些什么? 我写得简短一些吧,因为泪水突然夺眶而出。
tibi permitto, tu consule; tantum vide ne hoc tempore isti obesse aliquid possit.
我把事情托付给你,请你斟酌;只需注意,在这个时候这会不会对她产生什么不利影响。
ignosce, obsecro te.
求你原谅我。
non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari.
由于哭泣和痛苦,我无法在手信的这一部分停留太久。
tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis.
我只想说,没有什么比你爱护她更让我感激的了。
§11.7.7quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode.
至于你设法派送那些你认为需要的信件,这做得非常合时宜。
Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem Sicyone: quorum deprecatio est facilis.
我见到了克温图斯的儿子,他曾于萨摩斯岛见过他,又于西基翁见过他的父亲:他们的哀求是容易被接受的。
utinam illi qui prius illum viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem!
但愿那些先见到他的人,也愿意让我在他那里得到帮助,正如如果我有什么能力,我也会愿意帮助他们一样!
§11.7.8quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me mordeant, ego vero in optimam teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me omnia idque facias quam saepissime.
至于你请求我,如果你的来信中有任何刺痛我的地方,请我宽宏大量地接受,我确实会以最好的方式接受,并请你像你现在所做的那样,坦率地向我书写一切,并且尽可能频繁地这样做。
vale.
保重。
xiiii K. Ian.
12月16日。

词汇与语法注释

  1. 11.7.1istis — 指示代词 `istis` 在文脉中指留在罗马的凯撒派有力人士(如巴尔布斯和奥皮乌斯等)。
  2. 11.7.2qui paene ex Italia decedere sim iussus — 关系从句中的虚拟语气 `sim iussus`(现在完成时虚拟语气)不仅说明关于先行词 `ego` 的客观事实,还表达了主观原因或让步、对比的语气(“尽管我几乎被命令……”)。
  3. 11.7.3quin hoc ipso minuis — 在含有双重否定的表达 `nec tamen nihil proficis`(绝非毫无成效)之后,连词 `quin` 起到强烈的肯定与对比作用,意为“反而”。
  4. 11.7.4Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres — 这是一个先入构文(prolepsis),其中 `consilium` 作为主句及物动词 `scripsisti` 的宾语被前置,而在语法上它实际上是 `cur` 从句中 `anteponeres` 的直接宾语。
  5. 11.7.5mea interesse — 非人称动词 `interest` 的句型。当表示利益相关的利益主体是人称代词时,不使用属格或与格,而是使用物主代词的夺格单数阴性形式(`mea`)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §11.7.1-11.7.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:11.7.1-11.7.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。