Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §11.22.1-11.22.2

亲属敌意信件引发的痛苦与对行动建议的请求

第 268 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗收到阿提库斯的来信,对亲属充满恶意的信件深感痛苦,随后他讨论了苏拉和法尔纳克斯的动向,并恳求阿提库斯就下一步行动及两人的会面提供建议。

§11.22.1diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius.
巴尔布斯的信使细心地将信包交给了我。
accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim.
因为我收到了你的来信,在信中你似乎担心我没有收到那些信件。
quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem nec, si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent.
我倒宁愿那些信件从未递交给我;因为它们增加了我的痛苦,而且即使落入其他人手中,也不会带来任何新鲜事。
quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent.
因为有什么能比他对我的憎恨以及这种信件更为人所共知呢? 这封信似乎连恺撒也不是因为对他的无耻感到愤慨而寄给那些人的,而是,我相信,为了让我们的不幸更加广为人知。
nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei me vis mederi, ne rogari quidem se passus est de illo.
因为至于你写道,你担心那些信可能会对他不利并希望我来补救此事,他甚至根本不容许别人就他向自己求情。
quod quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.
这对我来说倒不难受;更难受的是,我们的那些恳求毫无效果。
§11.22.2Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla.
依我看,苏拉明天将与梅萨拉一起到达这里。
currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint.
他们正急忙赶往他那里,因为被那些声称不拿到钱就绝不挪动一步的士兵们赶了出来。
ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem.
因此,他会来到这里(虽然人们之前不这样认为),只是会很迟。
itinera enim ita facit ut multos dies in †oppidum† ponat.
因为他的行进方式是,在城镇里逗留许多天。
Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram.
而法尔纳克斯,无论他如何行动,都会带来延误。
quid mihi igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi languorem adfert in dolore.
那么你建议我怎么做? 因为我的身体现在已经难以承受这里气候的恶劣,它在我的痛苦中给我带来了倦怠。
an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius? quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuva.
还是我应该托付给那些去那里的人,让他们替我致歉,而我自己则搬到更近的地方去? 请予以关注,并用你的建议帮助我——这是迄今为止你虽屡遭请求却未曾做过的。
scio rem difficilem esse, sed ut in malis etiam illud mea magni interest te ut videam.
我知道事情很困难,但在不幸之中,能见到你对我来说也是极其重要的。
profecto aliquid profecero, si id acciderit.
如果这能实现,我肯定会有所收获。
de testamento, ut scribis, animadvertes.
至于遗嘱,正如你所写的,请予以留意。

词汇与语法注释

  1. 11.22.1vereri ut — 恐惧动词(此处为 vereri)后接 ut 从句表示否定性的担心(“担心……不/没”)。西塞罗的意思是“你似乎担心我没有收到那些信”。
  2. 11.22.1vellem mihi numquam redditas — 虚拟式未完成过去时 vellem 表示无法实现的愿望。分词 redditas 后省略了不定式 esse,构成完成时被动不定式,表示与过去事实相反的愿望(“我真希望它们从未被递交给过我”)。
  3. 11.22.1quasi qui illius improbitate offenderetur — 短语 quasi qui 伴随虚拟式(此处为 offenderetur)引入一个特征或虚构比较的关系从句,表示主观原因或假象(“仿佛他是一个因其无耻而感到愤慨的人”)。
  4. 11.22.2mea magni interest te ut videam — 无人称动词 interest 表示“对……重要”,当涉及第一人称时,使用物主代词夺格阴性单数形式(此处为 mea)而非属格。magni 是价值属格。在 ut 从句中,代词 te 置于连词 ut 之前,发生了语序倒装(anastrophe)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §11.22.1-11.22.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:11.22.1-11.22.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。