§11.15.1quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, cogita quid sit mihi faciendum.
既然你提出了目前我无法见到你的正当理由,那么请替我考虑一下,我究竟该怎么做。
ille enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi.
因为那个人似乎把持着亚历山大里亚,以至于他甚至羞于写信提及那些事情;而这些人似乎立刻就要从非洲赶来,不仅是在阿开亚的人,还有同样要从亚细亚回到他们那里,或在某个自由之地逗留的人。
quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium.
那么,你认为我该怎么做? 我知道抉择很难。
sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur.
因为我孤身一人,或者至多和另一个人在一起,他既没有回到他们那里的退路,而这些人也没有展示出任何希望的曙光。
sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.
但尽管如此,我仍想知道你的看法;这就是为什么,在其他原因之外,如果可行的话,我极其渴望见到你的原因。
§11.15.2Minucium X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea.
我此前写信告诉你,米努基乌斯只筹备了十二。
quod superest velim videas ut curetur.
至于剩下的部分,我希望你能留心予以办理。
Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio.
昆图斯不仅没有向我多作请求,反而写了极其尖刻的信,他的儿子更是怀着惊人的恨意。
nihil fingi potest mali quo non urgear.
无法想象有任何我不曾遭受其折磨的痛苦。
omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est et aeternus.
然而,一切都比犯错的痛苦更容易忍受,这种痛苦既是最大的,也是永恒的。
cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis.
在这一错误中,即使我真的拥有了我曾以为是同伴的那些人,这种安慰也是微不足道的。
sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum.
但其他所有人的处境都有出路,而我的处境则毫无出路。
alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint.
一些人被捕,另一些人被阻断,他们的意愿是毋庸置疑的,当然,当他们摆脱困境并开始聚集在一起时,就更毋庸置疑了。
ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari.
至于那些自愿前去投奔富菲乌斯的人,他们也顶多被看作是胆小鬼。
multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur.
然而,还有许多人,无论以何种方式,只要他们想回到他们那里,就会被接纳。
quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere.
因此,你不必惊讶我无法抵挡如此巨大的痛苦。
solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli.
因为只有我一人的错误是无法挽回的,或许还有莱利乌斯。
sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.
但这又如何能减轻我的痛苦? 因为据说盖乌斯·卡西乌斯确实已经改变了去亚历山大里亚的计划。
§11.15.3haec ad te scribo, non ut †quem tuam demere† sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam.
我写这些给你,并非为了 † 消除你的 † 忧虑,而是为了得知对于这些折磨我的事情,你是否能提出什么解决办法;这些事情中还要加上女婿的事,以及其他因流泪而克制自己不写下来的事情。
quin etiam Aesopi filius me excruciat.
不仅如此,埃索波斯的儿子也让我倍感折磨。
prorsus nihil abest quin sim miserrimus.
简直没有任何东西能阻止我成为最悲惨的人。
sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum.
但我回到第一个问题:你认为应该怎么做,是秘密地迁往某个更近的地方,还是渡海?
nam hic maneri diutius non potest
因为在这里无法再逗留更久了。
§11.15.4de Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset.
关于富菲迪乌斯的田产,为什么没能达成任何协议? 因为那种交易条件的性质,通常是不会产生争议的,因为那看起来较小的一部分可以通过竞价来填补。
hoc ego non sine causa quaero.
我问这事并非无因。
suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle.
因为我怀疑共同继承人们认为我们的处境堪忧,因此更希望事情保持原样。
vale.
保重。
Pr. Idus Maias.
五月十四日。