§11.16.1non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur.
在目前这个时候,我之所以完全没有从那封信中得到安慰,确实并非因为我的过错(因为错误在先前就已经犯下了)。
nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo.
因为那封信写得既简短,又让人深切怀疑它并非出自他之手;我想你也已经注意到了这一点。
de obviam itione ita faciam ut suades.
至于前去迎接他的事,我会按照你的建议去做。
neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi.
因为既没有关于他抵达的任何传闻,从亚细亚来的人也说没有听到任何关于和平的消息;正是由于对和平的希望,我才陷入了这一陷阱。
nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in Italia.
我看不出有什么值得期盼的事,特别是在如今,亚细亚、伊利里库姆、卡西乌斯的事情中、亚历山大里亚本身、罗马城以及意大利都遭受了那样的打击。
ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.
但我确信,即使那个据说仍在打仗的人即将回来,在归来之前,事情也已经了结了。
§11.16.2quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam.
至于你写道,听说那封信的消息后,善人们中间激起了某种喜悦,你确实没有漏掉任何你认为带有安慰色彩的事情,但我无法被说服去相信,会有任何善人认为我的安全如此有价值,以至于我要向他乞求它,更不用说现在我甚至连一个支持这一决定的同伴都没有了。
qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt.
在亚细亚的人正等待着事情的结局,在阿开亚的人甚至向富菲乌斯报以恳求的希望。
Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.
起初,这些人的恐惧和决定都与我相同;但亚历山大里亚的拖延改善了他们的境遇,却彻底颠覆了我的境遇。
§11.16.3quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres.
因此,我现在向你提出与前一封信相同的要求:如果在绝境中你看出有什么你认为我该做的事,请你提醒我。
si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin iactor, eo minus.
如果我被这些人接纳——你明白这并不会发生——但在战争期间我依然不知道自己该做什么或身在何处;若我被排斥,就更是如此了。
itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo.
因此,我等待着你的来信,并请求你毫不犹豫地写信给我。
§11.16.4quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent.
至于你建议我针对这封信给昆图斯写信,如果那封信能让我感到一丁点高兴,我就会这么做。
etsi quidam scripsit ad me his verbis,
"ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem.
尽管有人曾用这样的字眼写信给我: “在这场灾难中,我在帕特雷并非不情愿;但如果你的兄弟能对你报以我想听到的那些话,我会更乐意待在这里。
"
quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi.
” 至于你提到他写信告诉你我没有给他回任何信,我只收到过他一次信。
ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis tempestatibus retentus est.
对那封信的回信我已经交给了凯法里翁,但他因风暴被滞留了许多个月。
Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi.
我此前已经写信告诉你,昆图斯之子曾用极其刻薄的语言写信给我。
§11.16.5extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam moneatis de testamento.
最后,我请求你,如果你认为这是妥当且你可以承担的,请与卡米卢斯商量,以便你们提醒特伦提娅注意遗言的事。
tempora monent ut videat ut satis faciat quibus debeat.
时局提醒她应当注意去偿还她所欠的人。
auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere.
从菲洛提穆斯那里听说,她正在做出一些卑劣的勾当。
credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est.
这虽然难以置信,但确实,如果有什么可以做的,就必须预先防范。
de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas.
我希望你把所有事情都写信告诉我,尤其是你对我急需你建议的那件事的看法,哪怕你什么也想不出来。
id enim mihi erit pro desperato.
因为那对我而言就等同于绝望。
iii Non. Iun.
六月三日。