§10.4.1multas a te accepi epistulas eodem die omnis diligenter scriptas, eam vero quae voluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio.
我在同一天收到了你的许多来信,每封信都写得很用心,而那封内容多如一卷书的信更是值得反复阅读,我目前也正是这么做的。
in qua non frustra laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti.
在这封信中你没有白费力气,确实让我感到十分愉快。
qua re ut id, quoad licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer rogo.
因此,我恳求你,只要情况允许,也就是说只要你知道我们在哪里,就尽可能经常地这样做。
ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest.
至于我们每天都在进行的哀叹,如果可以的话,现在就彻底结束,或者至少有所节制,而这当然是办得到的。
non enim iam quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid consecutus sim, quid praestiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et istos quos propter omnia amisimus.
因为我不再去想我失去了什么样的尊严、什么样的荣誉、什么样的生活地位,而是去想我取得了什么、做到了什么、生活在怎样的赞誉之中,以及最后,在这场灾难中,我和那些因他们而使我们失去一切的人之间有什么区别。
hi sunt qui, nisi me civitate expulissent, obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum.
正是这些人认为,如果不把我驱逐出国门,他们就无法维持放纵欲望的自由。
quorum societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit vides.
他们结盟与邪恶合谋的信用已经暴露出怎样的结局,你是看得清楚的。
§10.4.2alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingravescit; modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia provincia exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus.
其中一个正燃烧着疯狂和罪恶,丝毫不肯收敛,反而一天比一天严重;他刚刚把我们赶出意大利,现在又企图从另一个地方追击,从另一个省份进行掠夺,他不再推托,反而在某种程度上要求,自他本是怎样的人,也就要怎样被称为暴君。
§10.4.3alter, is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat quidem, qui se nihil contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro bellum terra et mari comparat non iniustum ille quidem, sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit.
另一个,那个曾经在我们匍匐于其脚下时甚至连扶都不扶一下的人,那个曾称自己不能违背这人意愿做任何事的人,如今已从他的岳父手中逃脱,正用铁器在陆地和海上筹备战争,这战争虽然并非不义,而且既虔诚又必要,但如果他不能获胜,对他的同胞将是毁灭性的,而即使他获胜,也将是悲惨的。
§10.4.4horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis sed ne fortunam quidem ipsam; qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur.
对于这两位最高统帅,我不仅不把他们的功绩置于我的功绩之上,甚至连他们的命运也不愿与之相比;在他们看来是最繁荣的命运,而我们似乎正遭受着更艰难的折磨。
quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse? et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et domesticis commodis fuit.
因为当祖国被自己抛弃或被压迫时,谁能感到幸福呢? 如果真如你所提醒我的,我们在那些著作中正确地阐述了“除了高尚之事没有什么是善,除了卑劣之事没有什么是恶”,那么他们两人无疑都是最痛苦的。 在他们两人的心中,祖国的安全和尊严总是排在他们自己的统治权和私人利益之后的。
§10.4.5praeclara igitur conscientia sustentor, cum cogito me de re publica aut meruisse optime cum potuerim, aut certe numquam nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate eversam esse rem publicam quam ego XIIII annis ante prospexerim.
因此,我因高尚的良知而得到支持,当我想到自己在能够为国家尽力时曾竭尽忠诚,或者至少从未抱有任何非虔诚的想法,并且这个国家正是在我十四年前所预见的那场暴风雨中被倾覆的。
hac igitur conscientia comite proficiscar magno equidem cum dolore nec tam id propter me aut propter fratrem meum, quorum est iam acta aetas, quam propter pueros, quibus interdum videmur praestare etiam rem publicam debuisse.
所以,有这个良知作伴,我将怀着巨大的痛苦出发。 这痛苦倒不是为了我自己或我那已度过大半生岁月的弟弟,而是为了孩子们,我们有时似乎本该向他们保证一个完整的国家。
quorum quidem alter †non tam† quia maiore pietate est me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram! nihil enim mihi accidit in omni vita acerbius) indulgentia videlicet nostra depravatus eo progressus est quo non audeo dicere.
他们中的一个,虽然并非因为有着更大的孝心,却让我感到惊人的折磨;另一个(哦,悲惨的事! 在我的一生中没有发生过比这更痛苦的事了),显然被我们的溺爱所纵容,已经走到了我不敢明言的地步。
et exspecto tuas litteras; scripsisti enim te scripturum esse plura cum ipsum vidisses.
我等待着你的来信,因为你曾写道,一旦见到他本人,你会写得更详细。
§10.4.6omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec parvum sed multa magna delicta compressi.
我对他的态度虽有很多严厉,但也是完全的迁就,我抑制了他不少巨大而不是单一或微小的过错。
Patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda.
然而,父亲的温和本该由他来爱戴,而不是被如此残酷地忽视。
nam litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem celaremus sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse.
我们对他寄给恺撒的信感到非常沉重,以至于虽然瞒着你,但似乎已经使他自己的生活变得很不愉快。
hoc vero eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere;
然而,他这次的行程和虚假的温情究竟是怎么回事,我不敢说明。
tantum scio post Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa timide.
我只知道他在会见希尔提乌斯之后,被恺撒召见,并与他谈论了我的心思如何与其利益格格格不入,以及我离开意大利的打算;而且这一切都是胆怯地进行的。
sed nulla nostra culpa est natura metuenda est.
但这不是我们的过错,必须对他的天性心存畏惧。
haec Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit.
是这种天性败坏了库里奥,败坏了霍尔滕西乌斯的儿子,而不是他们父亲的过错。
iacet in maerore meus frater neque tam de sua vita quam de mea metuit.
我的弟弟正陷于悲哀之中,他与其说是为自己的生命,不如说是为我的生命担心。
huic tu malo adfer consolationes, si ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut minora.
对于这件祸事,如果你能提供任何安慰,请带给他们;我最希望的当然是那一种:即传到我们这里的信息要么是假的,要么没有那么严重。
quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio.
如果这些都是真的,在这场生活和逃亡中将会发生什么,我不知道。
nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad indulgentiam.
因为如果我们还有国家,不论是严厉还是迁就,我都不会缺乏对策。
nunc haec sive iracundia sive dolore sive metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat; si vera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem.
如今,我因愤怒、痛苦或恐惧而写下的这些话,比你对他的爱或我的爱所要求的更重;如果是真的,你会原谅我,如果是假的,你会乐于帮我消除这个误会。
quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.
然而,无论事情结果如何,你都不要归咎于他的叔父或父亲。