Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §10.4.7-10.4.12

克里奥的来访、内战前景与放行承诺

第 227 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

克里奥拜访西塞罗,坦率地透露了恺撒的政治意图以及内战的前景,并承诺保障西塞罗安全经由其管辖的西西里行省前往希腊。

§10.4.7cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me venire.
当我写完这些时,克里奥派人通知我他正要到我这里来。
venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id est Idibus.
因为他在前一天傍晚,即十五日(艾杜斯),已经到了他在库麦的别墅。
si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod ad te scribendum sit, id his litteris adiungam.
因此,如果他的谈话带来了什么值得写信给你的内容,我将把它附在这封信里。
§10.4.8praeteriit villam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se venturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur.
克里奥路过我的别墅,派人通知我他很快就会来,然后急忙赶往普特奥里去那里召开大会。
contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu.
他开完会后回来了,在我这里呆了相当长的时间。
o rem foedam! nosti hominem;
哦,多么卑劣的事情!
nihil occultavit, in primis nihil esse certius quam ut omnes qui lege Pompeia condemnati essent restituerentur; itaque se in Sicilia eorum opera usurum.
你是了解这个人的;他毫无保留,尤其是说,最确切不过的是,所有根据《庞培法》被判有罪的人都将得到平反;因此他将在西西里使用他们的协助。
de Hispaniis non dubitabat quin Caesaris essent.
关于西班牙行省,他毫不怀疑它们将属于恺撒。
inde ipsum cum exercitu ubicumque Pompeius esset.
从那里,恺撒本人将带领军队,无论庞培在哪里,他都会去哪里。
eius interitu finem †illi† fore.
而随着庞培的死,一切都将结束。
propius factum esse nihil; †ei† plane iracundia elatum voluisse Caesarem occidi Metellum tribunum pl.
差一点就成了事实;恺撒显然被愤怒冲昏了头脑,曾想要杀死平民保民官梅特鲁斯。
quod si esset factum, caedem magnam futuram fuisse.
如果这件事发生了,将会有一场大屠杀。
permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non voluntate aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse clementiam.
大屠杀的鼓动者非常多,而恺撒本人并非在意志或天性上不残忍,只是因为他认为宽容是受民众欢迎的。
quod si populi studium amisisset, crudelem fore.
如果他失去了民众的支持,他就会变得残忍。
eumque perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offendisse de aerario.
他还感到不安,因为他意识到自己在国库问题上已经得罪了平民。
itaque ei cum certissimum fuisset ante quam proficisceretur contionem habere, ausum non esse vehementerque animo perturbato profectum.
因此,虽然他在出发前举行大会是板上钉钉的事,但他却不敢这么做,而是在极度不安的心情下出发了。
§10.4.9cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam.
但当我问他看到了什么前景、什么结局、什么样的国家时,他坦白地承认没有留下任何希望。
Pompei classem timebat.
他害怕庞培的舰队。
quae si exisset, se de Sicilia abiturum.
如果它出航,他说他将离开西西里。
"quid isti" inquam "sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex?" "cupivi" inquit "ex senatus consulto surrupto; nam aliter non poterat.
“你的那六根法西斯(束棒)是怎么回事? ” 我说: “如果是来自元老院,为什么装饰着月桂冠? 如果是来自他本人,为什么是六根? ” “我想要它们,” 他说, “是通过一份偷偷通过的元老院决议;因为否则是不可能的。
at ille impendio nunc magis odit senatum.
但他现在更加痛恨元老院了。
"a me" inquit "omnia proficiscentur.
‘一切都将由我决定,’他说。
" " "cur autem sex?"
” “但为什么是六根呢?
§10.4.10"quia xii nolui; nam licebat.
” “因为我不想要十二根;虽然那是允许的。
" tum ego "quam vellem" inquam "petisse ab eo quod audio Philippum impetrasse! sed veritus sum, quia ille a me nihil impetrabat.
” 于是我说: “我多么希望向他请求我听说菲利普斯已经得到的那件事! 但我感到害怕,因为他从我这里什么也没得到。
" "libenter" inquit "tibi concessisset.
” “他本会乐意答应你的,” 他说。
verum puta te impetrasse; ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos.
“但你就当作已经得到了吧;因为我会写信给他,正如你所希望的那样,说我们两人讨论过这件事。
quid autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? quin nunc ipsum minime offendisses eius causam, si in Italia non fuisses.
既然你不去元老院,你在哪里对他又有什么关系呢? 甚至就在此时,如果你不在意大利,你对他的事业的损害反而是最少的。
" ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem.
” 对此,我回答说我正在寻求隐退和孤独,尤其是因为我身边还有侍从(侍卫)。
laudavit consilium.
他赞赏了这个计划。
"quid ergo?" inquam;
“那么怎么办呢?
"nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt.
” 我说: “因为去往希腊的路线是通过你的省份,既然上方的海(亚得里亚海)有士兵把守。
" "quid mihi" inquit "optatius?" hoc loco multa perliberaliter.
” “对我来说还有什么比这更令人满意的呢? ” 他说。 在这个地方,他说了许多非常慷慨的话。
ergo hoc quidem est profectum, ut non modo tuto verum etiam palam navigaremus.
因此,这件事确实办成了,使我们不仅能安全地,甚至能公开地航行。
§10.4.11reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum.
其余的事情他推迟到了第二天;其中如果有值得写信的内容,我会写给你。
sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum.
不过也有一些被我忽略了的问题:他是打算等待一个空位期,还是像那个人确实说过的,执政官职位正提供给他,但他不想在下一年担任。
et alia sunt quae exquiram.
还有其他事情我要去探听。
iurabat ad summam, quod nullo negotio facere solet, amicissimum mihi Caesarem esse debere.
总之,他像往常一样毫不费力地起誓,恺撒理应对我非常友好。
quid enim umquam? "scripsit ad me Dolabella.
他说:“因为我曾做过什么针对他的事呢? ” “多拉贝拉给我写了信。 ” “写了什么?
" "dic quid?" adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere.
” 他断言,多拉贝拉写道,因为他(多拉贝拉)希望我回罗马城,恺撒确实对此表示极大的感谢,不仅赞成而且感到高兴。
quid quaeris? acquievi.
你还想知道什么? 我安下心来。
levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani.
因为对那桩家丑和希尔提乌斯谈话的疑虑已经减轻了。
quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito, †quae pro illo sit suspicandum!† sed opus fuit, Hirtio convento.
我多么希望他能配得上我们,而我自己又是多么不情愿地去怀疑他身上值得怀疑的地方! 但在会见希尔提乌斯之后,这确实是必要的。
est profecto nescio quid, sed velim quam minimo.
确实有什么事情,我不知道是什么,但我希望它尽可能微不足道。
et tamen eum nondum redisse miramur.
然而,我们对他还没有回来感到奇怪。
sed haec videbimus.
但这些事我们以后会明白的。
§10.4.12tu Oppios Terentiae delegabis.
你把奥皮乌斯兄弟的事交给特伦提娅。
iam enim urbis vanum periculum est.
因为现在罗马城的危险已经微不足道了。
me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror.
不过,既然我还在这里停留,请在建议上帮助我:是步行去雷吉乌姆,还是直接从这里登船,以及其他事宜。
ego ad te habebo quod scribam simul et videro Curionem.
我一见到克里奥,就会有内容写给你。
de Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.
请照看提罗,拜托你像往常一样去做,以便我知道他的近况。

词汇与语法注释

  1. 10.4.8nihil esse certius quam ut omnes qui lege Pompeia condemnati essent restituerentur — 挂在 nihil occultavit(他没有隐瞒任何事)之下的间接引语中的“对格+不定式”结构。紧跟在比较级 certius 之后的 quam ut... 从句以名词性方式表示比较的对象。
  2. 10.4.8propius factum esse nihil — 字面意思是“没有什么被做得更近了”,此短语生动地表达了恺撒因愤怒而险些让保民官梅特鲁斯丧命的紧迫局势,意为“差一点就成了事实”。
  3. 10.4.10verum puta te impetrasse — puta 是动词 putare 的第二人称单数现在时命令法。在这里它起着让步或假设性小词的作用,意为“假设”或“权当”,后接对格加不定式结构 te impetrasse。
  4. 10.4.11et quam ipse me invito — 短语 me invito 是由代词 me 和形容词 invitus(不情愿的)构成的夺格绝对结构,表示违背意愿的附带情况,意为“在我自己不情愿的情况下”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §10.4.7-10.4.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:10.4.7-10.4.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。