§10.3A.1A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem.
在司祭日前第七天,我在同一天向你口授了这第二封信,而前一天我已经亲笔寄出了一封较长的信。
visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim.
人们说在雷吉亚看到了你,我并不指责,因为我自己也未能免受那样的指责。
sed exspecto tuas litteras neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.
但我仍在等待你的来信,而且实际上我已经不知道该期待什么了;然而,即使没有什么可写的,我也希望你能把这一点写信告诉我。
§10.3A.2Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam partem id accipere dicit.
恺撒在信中原谅了我没有去,并说他对此抱着最宽容的态度。
facile patior, quod scribit, secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset.
他写道,蒂蒂尼乌斯和塞尔维乌斯曾向他抱怨,因为他没有像宽容我那样宽容他们,这让我感到十分快意。
homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn.
这群荒谬的人!
Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint.
他们既然派了儿子去围困格奈乌斯·庞培,自己却又犹豫是否去参加元老院会议。
sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.
但无论如何,我还是把恺撒来信的副本寄给了你。