§1.18.1nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam.
须知我现在最缺失的,莫过于这样一个可以让我与之分担所有令我焦虑之事的人,他爱我,他贤明,与他交谈时我无需任何伪装、无需任何隐瞒、无需任何遮掩。
abest enim frater ἀφελέστατοσ et amantissimus.
因为我那最纯朴、最充满爱意的兄弟不在身旁。
†Metellus† non homo sed
"
litus atque a/er et so/litudo/ mera.
梅特路斯并非人类,而只是 “海岸、空气与纯粹的孤独。
"
tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur.
” 然而你,你曾无数次用你的谈话和建议减轻我内心的忧虑与痛苦,你平日里既是我公共事务中的伙伴,又是我所有私事中的知己,更是我一切谈话与计划的参与者,你究竟在哪里? 我被所有人孤立,以至于我所拥有的休息时间,仅限于与妻子、小女儿以及甜美的西塞罗一同度过的时光。
nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent.
因为我们那些虚荣且虚伪的友谊虽在法庭上有着某种显赫,却不带有家庭的和乐。
itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus.
因此,当清晨家里塞满了人,当我们被成群的朋友簇拥着走下法庭时,我们却无法在这一大群人中找到一个可以自由开玩笑或亲密叹息的人。
qua re te exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus.
因此,我们期盼着你,思念着你,现在甚至在召唤着你。
multa sunt enim quae me sollicitant anguntque; quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse.
因为有许多事情令我焦虑和痛苦,我觉得只要能得到你的倾听,在一次散步的谈话中,就能将它们吐露殆尽。
§1.18.2ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam.
至于家务之忧的所有痛楚与不安,我将予以隐瞒,绝不将其托付给这封信和这位陌生的信使。
atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quamquam animus est praesens, tamen †voluntas etiam atque etiam ipsa medicina efficit†.
而且这些(因为我不希望你因此动摇)虽然并非极度棘手,但它们依然纠缠并逼迫着我,且在没有爱人的建议或谈话时便无法平息;然而在国政中,尽管我心志坚定,但[意志一次又一次地自成药石]。
nam ut ea breviter quae post tuum discessum acta sunt conligam, iam exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse.
因为,要是我将你离开后所发生的事情作一简要总结,你势必会立刻惊呼罗马的国运已无法持久维持。
etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis.
事实上,在你启程之后,依我之见,首先拉开帷幕的是关于克洛狄乌斯事件的诉讼,在这场诉讼中,我自认为找到了斩断放纵、约束青年的契机,因而表现得极为激烈,并倾注了我心智与才能的全部力量,这并非出于对任何人的仇恨,而是抱持着改良和医治国家的希望。