§1.17.6vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas.
因为我看到了,是的,我看到了,并且在我经历各种境遇的时期里深切地体会到了你对我的关切与喜悦。
fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata.
对我取得赞誉时的你的祝贺常使我犹感愉悦,对我处于恐惧时的你的安慰也常令我感激。
quin mihi nunc te absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, non publicae, non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo consilio ac sermone possunt.
甚至在如今你不在身旁的时候,不仅你所擅长的建议,还有与你交谈这件平日里对我而言最感甜蜜的事,都让我感到极大的缺失——我该怎么说呢? 是在公共事务中吗? 在那一领域我是不被允许有所怠慢的。 还是在以前我为了追求名誉而承担、如今为了通过感恩来维护尊严而承担的法庭劳苦中? 还是在那些家务事务本身之中? 在这些事务中,我不仅在以前,尤其是在我兄弟离开之后,特别想念你和我们的交谈。 最后,无论是我的劳作、休息、工作、闲暇,还是法庭事务、家务事务、公事、私事,都不能再片刻缺少你那最甜蜜、最充满爱意的建议与交谈。
§1.17.7atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti.
而对于这些事情的提及,我们双方平日里的矜持常常使其受阻;但现在,因为你来信中的那个部分,即你希望自己和你的品格在我面前得到澄清和认可,这便成为了必要。
atque in ista incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur.
而且在他人心生疏远和怨恨的那种不快之中,却仍有这样一点好处:即你放弃去往属州的意愿,我和你其他的友人都已知晓,并且你在不久前就已经表明。 这样一来,你们不在一起这一事实,看起来就不是因为你们的不和分裂,而是由于你自己的意愿和决定。
qua re et illa quae violata expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.
因此,那些受到侵害的事情将会得到弥补,而我们这被最神圣地守护着的纽带也将保持其神圣。
§1.17.8nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur.
我们在这里处于脆弱、悲惨且多变的国政之中。
credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob iudicandum accepissent quaereretur.
因为我相信你已经听说,我们的骑士身分几乎与元老院决裂了;他们起初对一件事感到极度愤怒,那便是元老院通过决议公示,将对那些因审判而收受贿赂的人进行调查。
qua in re decernenda cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non verecunda admodum gravis et copiosus fui.
在对这一事项进行决议时,我因偶然不在场,并且察觉到骑士身分对此感到不快但没有公开表达,于是我以我认为极具威严的态度指责了元老院,并且在这桩并非完全能够理直气壮进行辩护的事业中,表现得极为庄重且言辞雄辩。
§1.17.9ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam ornavi.
看啊,骑士身分的另一个简直难以容忍的无理要求! 这不仅被我容忍了,甚至还被我美化了。
Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
那些从监察官那里承包了阿西亚税收的人在元老院抱怨说,由于一时贪欲,他们承包的价格过高,并要求取消该承包契约。
ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare Crassus eos impulit.
我是支持者中的带头者,甚至可以说是第二人;因为是克拉苏促使他们敢于提出这一要求的。
invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis.
这是一件招人反感的事,是一次可耻的要求,也是对轻率无谋的承认。
summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu.
当时存在着极大的危险,即如果他们一无所获,就会彻底与元老院疏远。
huic quoque rei subventum est maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie.
这件事也主要得到了我们的协助,并使他们得以面对一个出席人数极多且极为宽大的元老院;在12月1日及其次日,我发表了许多关于各身分的威严与和合的演说。
neque adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.
此事目前尚未解决,但元老院的意向已经很明确;因为只有一人表示了反对,那就是候任执政官梅特路斯,而我们那被称为英雄的卡托原本也要发言,但由于白天时间短暂而没有轮到他。
§1.17.10sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam.
就这样,我维持着我们的原则和规划,尽我所能守护着那由我结合起来的各身分间的和合。
sed tamen quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen.
然而,由于这些事物是如此脆弱,一条旨在保持我们影响力的安全道路(如我所望)正在为我们修筑;对此我无法在信中向你作充分解释,但可以通过微小的暗示予以透露。
utor Pompeio familiarissime.
我与庞培交往极为亲密。
video quid dicas.
我知道你想说什么。
cavebo quae sunt cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.
我会防范应当防范的事情,并会在其他时候写信向你透露更多关于我治理国家计划的内容。
§1.17.11Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere.
须知卢克尤斯意图立即竞选执政官。
duo enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem posse coniungi.
因为据说只有两人将要参选;凯撒正考虑通过阿里乌斯与他联合,而毕布路斯则认为自己可以通过盖乌斯·皮索与此人联合。
rides? non sunt haec ridicula, mihi crede.
你笑了吗? 这些可不是开玩笑的事,相信我。
quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus.
我还该写些什么给你呢,什么呢? 有很多事,但留到下次吧。
†exspectare velis, cures ut sciam.
[如果你愿意等待],请设法让我知晓。
iam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum venias.
现在,我克制地请求你一件我最渴望的事,那就是请你尽快前来。
Nonis Decembribus.
于12月的诺奈(12月5日)。