Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §1.18.3-1.18.8

阶层和谐的崩溃与敦促阿蒂库斯归来

第 23 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿蒂库斯报告了因受贿审判、无能执政官以及元老院与骑士阶层分裂而导致的罗马政局混乱,并强烈敦促他尽早返回。

§1.18.3adflicta res publica est empto constupratoque iudicio.
国家因一桩被收买和污损的审判而遭到重创。
vide quae sint postea consecuta.
看那之后接踵而至的是什么。
consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu posset.
我们被强加了这样一位执政官,除了我们这些哲学家,谁见了都忍不住叹息。
quantum hoc vulnus! facto senatus consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites Romani.
这是多么巨大的创伤! 尽管通过了关于贿选的元老院决议,但关于审判的法律却没有一项得以通过,元老院遭到围攻,罗马骑士阶层与之疏远。
sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit.
就这样,那一年推翻了由我一人确立的国家两大支柱;因为它既抛弃了元老院的权威,又割裂了各阶层之间的和谐。
instat hic nunc ille annus egregius.
如今,那显赫的一年正逼近眼前。
eius initium eius modi fuit ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M. Luculli uxorem Memmius suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus divortium fecit.
它的开端竟至于使青春女神的年度祭典未能如期举行;因为梅米乌斯让马尔库斯·卢库鲁斯的妻子加入了“他自己的祭仪”;梅内劳斯对此难以容忍,因而离婚。
quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit.
虽然当年那名伊达山的牧童只轻视了梅内劳斯一人,但我们这位帕里斯却认为梅内劳斯和阿伽门农都不是自由之身。
§1.18.4est autem C. Herennius quidam tribunus pl. , quem tu fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat.
此外,有一位名叫盖乌斯·赫伦尼乌斯的平民护民官,你也许根本不认识他;虽然你完全可能认识,因为他是你同部落的人,而且他的父亲塞克斯图斯过去常给你们分钱。
is ad plebem P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo Martio suffragium de re Clodi ferat.
他正试图将普布利乌斯·克洛狄乌斯转为平民,同样是他,正在提议让全体人民在战神广场就克洛狄乌斯的事情进行投票。
hunc ego accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.
我在元老院像往常一样斥责了他,但没有比那个人更迟钝的了。
§1.18.5Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio.
梅特路斯是一位优秀的执政官,且爱戴我们,但他因形式上保留了关于克洛狄乌斯的同一提案而削弱了自己的权威。
Auli autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat!
至于奥路斯的儿子,哦,不朽的神啊! 是多么懦弱无能、毫无斗志的士兵! 多么配得上像他现在所做的那样,每天把脸凑过去让帕利卡努斯羞辱!
§1.18.6agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae fuit Plotia.
然而,弗拉维乌斯公布了一项土地法案,实在无足轻重,几乎与从前的普洛提乌斯法案相同。
sed interea πολιτικὸσ ἀνὴρ quisquam inveniri potest;
但在此期间,有谁能被称为政治家呢?
qui poterat, familiaris noster (sic est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur suam.
本可以成为政治家的那个人,我们的密友庞培(因为事实确实如此;我希望你知道这一点),正在沉默中守护着他那件刺绣的小托加。
Crassus verbum nullum contra gratiam.
克拉苏则绝不说一句违背大众好意的话。
ceteros iam nosti; qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.
其余的人你已经知道了;他们是如此愚蠢,以至于在国家丧失之后,似乎还指望自己的鱼塘能够安然无恙。
§1.18.7unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos habuit amantissimos sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur.
只有一个人在关注国事,依我之见,他凭借的更多是坚韧与正直,而非谋略或才智,那便是卡托;他已经连续三个月在折磨那些本对他最为亲近的可怜的税吏,并且不允许元老院给他们任何答复。
ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit.
因此,我们被迫在税吏得到答复之前,不对其余事务做出任何决定。
qua re etiam legationes reiectum iri puto.
因此,我认为甚至外交使团的引见也将被推迟。
§1.18.8nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his molestiis pervenire velis.
现在你看到我们正被怎样的波涛所抛掷,如果你从我所写的内容中也能洞察到我未写下的这么多事情,那就请抽空来探望我们吧。 而且,尽管我召唤你前来的这些地方本应避开,但还是请务必高度珍视我们的友谊,以至于即使伴随着这些烦恼,你也愿意来到这里。
nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est.
因为我将负责在所有地方发布公告并予以张贴,以免你因缺席而未登记户口;而在五年祭清算前夕才登记户口,则是地道商人的作风。
qua re cura ut te quam primum videamus.
因此,请务必让我们尽早见到你。
vale.
再会。
xi Kal. Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.
一月二十二日,奎因图斯·梅特路斯与卢基乌斯·阿夫拉尼乌斯任执政官之年。

词汇与语法注释

  1. 1.18.3empto constupratoque iudicio — 意为“通过被收买和污损的审判”。夺格表示手段或原因。
  2. 1.18.3quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu posset — 关系代词 `quem` 引导的从句中的未完成过去时虚拟语气 `posset` 是特征虚拟语气(subjunctivus characteristicus),修饰先行词 `is`,带有结果的语气。
  3. 1.18.5habet dicis causa promulgatum — 助动词性质的 `habere` 加上完成分词(`promulgatum`)的结构,表示保持已被公示的状态。
  4. 1.18.7πολιτικὸσ ἀνὴρ — 由目的动名词(supinum)宾格 `reiectum` 和动词 `ire` 的被动现在时不定式 `iri` 构成的未来被动不定式。在“宾格加不定式”结构中表示被动未来“将被推迟”。
  5. 1.18.8germani negotiatoris est — 属格(`negotiatoris`)与系动词 `esse` 连用,构成特征属格,意为“是……的作风”或“是……的特征”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §1.18.3-1.18.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:1.18.3-1.18.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。