§9.25.1summum me ducem litterae tuae reddiderunt.
你的来信使我成了最伟大的统帅。
plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse.
我确实不知道你竟然如此精通军事;我看你是一直在反复阅读皮洛士和基涅阿斯的著作。
itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in ora maritima.
因此,我打算听从你的指教,而且还要更进一步,在海岸边拥有一些小船。
contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse.
人们说,对抗帕提亚骑兵,找不到比这更好的装备了。
sed quid ludimus? nescis quo cum imperatore tibi. negotium sit.
可是我们为什么在开玩笑呢? 你不知道你在和什么样的统帅打交道。
*paidei/an *ku/rou quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi.
我通过阅读已经读烂了的《居鲁士的教育》,在这次统帅任内已将其全部付诸实践。
§9.25.2sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore; nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius; sic enim antiqui loquebantur.
但我们改天再当面开玩笑吧,我希望这会在不久之后;现在请你来协助下达命令,或者更确切地说,来协助服从命令;因为古人就是这么说的。
Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo.
我与马尔库斯·法迪乌斯交往极深,我想你是知道这一点的,我非常喜爱他,不仅因为他极高尚的正直和非凡的谦逊,也因为在我和你的那些阿比鸠鲁派酒友们进行的争论中,我习惯于借助他的极大帮助。
§9.25.3is cum ad me Laudiceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset.
当他到拉奥迪基亚来见我、而我也希望他留在我身边时,他突然受到了一封极其残酷的来信的打击,信中写道,赫库兰尼姆的庄园已被他的兄弟昆图斯·法迪乌斯宣告出售,而该庄园本是他与兄弟共有的。
id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, is impulsu inimicorum suorum eo progressum esse.
马尔库斯·法迪乌斯对此感到极其沉重,并认为他那个并不聪明的兄弟,是在他自己的仇敌们怂恿下才走到这一步的。
nunc si me amas, mi Paeto, negotium totum suscipe; molestia Fadium libera.
现在,如果你爱我,我亲爱的派图斯,请承担起这整件事;把法迪乌斯从烦恼中解脱出来。
auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam gratia.
我们需要你的威望、建议,甚至还有你的情谊。
noti pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari.
不要容许兄弟相争,也不要让他们因不名誉的诉讼而备受折磨。
Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius.
法迪乌斯与马托和波利奥为敌。
quid multa? non me hercule tam perscribere possum quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris.
何需多言? 凭赫拉克勒斯起誓,我实在无法写尽,如果你让法迪乌斯恢复无忧无虑,你将使我多么感激。
id ille in te positum esse putat mihique persuadet.
他认为这取决于你,并使我也相信了这一点。