§9.24.1Rufum istum, amicum tuum, de quo iterum iam ad me scribis, adiuvarem, quantum possem, etiam si ab eo laesus essem, cum te tanto opere viderem eius causa laborare; cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intellegam et iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum ei non amicus esse, neque solum tua commendatione, quae apud me, ut debet, valet plurimum, sed etiam voluntate ac iudicio meo.
关于你的那位朋友鲁弗斯,你现在已是第二次写信向我提及他,即使我曾受到他的伤害,既然看到你为他的事如此操心,我也会尽可能地帮助他;但如今,我从你的来信以及他寄给我的信中了解并判断出,我的安全一直是他极大关注的事,我便不能不对他友好,这不仅是因为你的推荐——它在我这里理所当然具有极大的分量——更是出于我自己的意愿和判断。
volo enim te scire, mi Paete, initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas quibus litteris congruentes fuerunt aliae postea multorum.
因为,我亲爱的派图斯,我想让你知道,我产生怀疑、警惕和谨慎的开端正是你的来信,而后许多其他人的来信也都与此相符。
nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae te video inaudisse, et, quasi divinarent quam iis molestus essem futurus, nihil aliud egerunt nisi me ut opprimerent.
因为在阿奎努姆和法布拉特里亚都有针对我的阴谋在策划,我看出你也风闻了此事,他们仿佛预料到我将对他们造成多大的麻烦,除了消灭我之外,什么也没做。
quod ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem.
而我若非没有怀疑,本会更加不加防备,要是没有得到你的提醒的话。
quam ob rem iste tuus amicus apud me commendatione non eget.
因此,你的那位朋友在我这里不需要推荐。
utinam ea fortuna rei p. sit, ut ille me unum gratissimum possit cognoscere! sed haec hactenus.
但愿国家能有那样的命运,使他能认识到我是一个无比感恩的人! 不过,这些事就说到这里。
§9.24.2te ad cenas itare desisse moleste fero; magna enim te delectatione et voluptate privasti; deinde etiam vereor (licet enim verum dicere) ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas et obliviscare, cenulas facere.
得知你不再频繁参加晚宴,我感到十分遗憾;因为你剥夺了自己极大的喜悦和快乐;其次,我还担心(因为请容许我说真话),你会不知不觉地忘掉并荒废了你以前常做的事——举办小小的宴会。
nam si tum, cum habebas quos imitarere, non multum proficiebas, quid nunc te facturum putem? Spurinna quidem, cum ei rem demonstrassem et vitam tuam superiorem exposuissem, magnum periculum summae rei p. demonstrabat, nisi ad superiorem consuetudinem tum, cum Favonius flaret, revertisses; hoc tempore ferri posse, si forte tu frigus ferre non posses.
因为,如果在那些你有模仿对象的时候你都没有太大进步,那么现在我该认为你会怎么做呢? 斯普里纳在我向他说明了情况并陈述了你以前的生活方式后,确实指出,除非你在西风吹起时回到以前的习惯,否则国家的最高利益将面临巨大的危险;而在现在的季节,如果你恰好无法忍受寒冷,那还可以忍受。
§9.24.3sed me hercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere ad beate vivendum arbitror, ut cum viris bonis, iucundis, amantibus tui vivas.
但是,凭赫拉克勒斯起誓,我亲爱的派图斯,除去玩笑,我建议你——我认为这关乎幸福的生活——与那些善良、令人愉快、热爱你的男人们生活在一起。
nihil est aptius vitae, nihil ad beate vivendum accommodatius.
没有什么比这更适合人生,没有什么比这更适于幸福的生活了。
nec id ad voluptatem refero sed ad communitatem vitae atque victus remissionemque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est in conviviis dulcissimus, ut sapientius nostri quam Graeci; illi sumpo/sia aut su/ndeipna, id est compotationes aut concenationes, nos 'convivia,' quod tum maxime simul vivitur.
我指的并不是肉体上的享乐,而是生活的共同、饮食的共享以及心灵的放松,而这最能通过亲密的谈话来达成,这在宴会中是最甜蜜的,因此我们的祖先比希腊人更聪明;希腊人称之为“合饮”(symposia)或“共餐”(syndeipna),即共同饮酒或共同进餐,而我们称之为“共生”(convivia),因为那时最能共同生活。
vides ut te philosophando revocare coner ad cenas.
你瞧,我是如何试图通过哲学探讨来召回你参加晚宴的。
cura ut valeas; id foris cenitando facillime consequere.
保重身体;通过经常在外面吃饭,你最容易做到这一点。
§9.24.4sed cave, si me amas, existimes me, quod iocosius scribam, abiecisse curam rei p.
但是,如果你爱我,请千万不要因为我写得比较戏谑,就以为我放弃了对国家的关切。
sic tibi, mi Paete, persuade, me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei cives salvi liberique sint.
我亲爱的派图斯,请这样说服自己:我日日夜夜不作他想,不关切他事,唯愿我的公民同胞们平安且自由。
nullum locum praetermitto monendi, agendi, providendi; hoc denique animo sum ut, si in hac cura atque administratione vita mihi ponenda sit, praeclare actum mecum putem.
我不会放过任何提出建议、采取行动、进行预防的机会;总之,我怀着这样的信念:如果在这份关切和管理中我必须献出生命,我会认为自己得到了极好的结局。
etiam atque etiam vale.
再次祝你安好。