§9.19.1tamen a malitia non discedis;
尽管如此,你还是不改你的戏谑之风。
tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum.
你暗示巴尔布斯对你那极其简陋的款待感到满意。
hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere.
你似乎是在说:“既然‘君王们’都如此克制,那么执政官级别的人就更应该如此。
nescis me ab illo omnia expiscatum; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam.
”你不知道我已经从他那里打探出了一切;因为他从城门径直来到了我的家。 我并不惊讶于他怎么没有去他自己的家,而是惊讶于他居然没有回他自己的家。
ego autem tribus primis verbis: ' quid noster Paetus?' at ille adiurans nusquam se umquam libentius.
而我,开口前三个字就问:“我们的派图斯怎么样? ”他发誓说,他从来没有在任何地方过得比这更痛快。
§9.19.2hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes.
如果你是用言语达到了这一效果,那我也会带去一双同样优雅的耳朵;但如果是靠美味的菜肴,我请求你,不要认为结巴的人(Balbi)比能言善辩的人(diserti)更有价值。
me cotidie aliud ex alio impedit; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.
每天都有一个又一个的事务阻碍着我;但如果我能脱身以便前往你那里,我绝不会让事情发展到让你觉得我通知你太晚的地步。