Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §9.20.1-9.20.3

致派图斯书信与转向美食的日常生活

第 193 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗幽默地向派图斯报告自己已放下政治烦恼,转而投身于伊壁鸠鲁式的美食生活,催促其准备丰盛的宴席,并描绘了自己目前在罗马的日常生活。

§9.20.1dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere;
你的来信让我获得了双重的快乐,既因为我自己笑了,也因为我得知你现在也能够欢笑了。
me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli;
至于我被你像轻装步兵式的丑角那样投掷恶言(或苹果),我并未感到介意。
illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse; habuisses enim non hospitem sed contubernalem.
我感到难过的是,我没能如期前往你那里;因为那样你就会得到一个同袍(饭友),而不仅仅是一个客人。
at quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur.
而且是怎样的一个汉子啊! 绝不是那种你习惯用前菜就打发掉的人;我带着完好无损的胃口从蛋(第一道菜)开始吃起,因此这番大业一直持续到烤小牛肉。
illa mea, quae solebas antea laudare, 'O hominem facilem! O hospitem non gravem!' abierunt;
我以前那些常被你赞美的话——“多么随和的人啊! 多么不费事的客人啊! ”——都已经不复存在了。
nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas; etsi numquam plura praedia habuisti.
因为我们已经抛弃了对共和国的所有关切、在元老院发表意见的思考,以及对诉讼案件的准备,投奔了我们的对手伊壁鸠鲁的阵营——但并非投向如今的这种无度,而是投向你的那种奢华,我是说你以前的奢华,当时你还有资本挥霍;虽然你从未拥有过像现在这样多的庄园。
§9.20.2proinde te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (o)yimaqei=s autem homines scis quam insolentes sint); dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui.
因此,请你做好准备;你面对的是一个既能吃又懂一点美食的人(而且你知道,半路出家的人是多么自负);你必须改掉你那些廉价小篮食物和面包糕点的习惯。
nos iam †ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus.
我们现在已经在烹饪艺术上有了如此多的造诣,以至于我们敢于频繁邀请你的韦里乌斯和卡米卢斯(他们是多么整洁、多么优雅的人啊! )。
sed vide audaciam; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen.
但是请看我的胆量:我甚至给希尔提乌斯设了宴,虽然没有孔雀。
in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari.
在那次宴会上,我的厨师除了热酱汁(或煮沸的法律)之外,没有什么是不能模仿的。
§9.20.3haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant.
所以,这就是我如今的生活:清晨,我在家中迎接许多正直(但忧心忡忡)的人,以及这些快乐的胜利者们,他们确实非常尽责、非常亲切地对待我。
Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo, aut scribo aut lego;
当朝拜的人流散去后,我便沉浸在书卷中,要么写作,要么阅读。
veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum quam ipsi doctior.
还有人来听我讲学,仿佛我是个博学之人,因为我确实比他们稍微博学一点。
Inde corpori omne tempus datur.
之后,所有的时间都留给了身体。
patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater unicum filium.
我已经为祖国哀悼了,比任何母亲哀悼独子还要沉痛、还要长久。
sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.
但是,如果你爱我,请务必保重身体,免得在你就寝不振时,我把你的家产(美馔)吃个精光;因为我已经决定,哪怕你病了也绝不放过你。

词汇与语法注释

  1. §9.20.1malis — 双关语,结合轻装步兵(veles)投掷文物的动作,既指“恶言、恶口”(mala的中性复数夺格),也指“苹果”(mālum的夺格)。
  2. §9.20.1ad ovum ... usque ad assum vitulinum — 借用了罗马宴会“从蛋开始到苹果结束”(ab ovo usque ad mala,即始末)的俗语,幽默地将结尾替换为“烤小牛肉”,以强调自己如今惊人的好胃口。
  3. §9.20.2ius fervens — 双关语,“ius”既有“酱汁、汤”的意思,也有“法律、权利”的意思。结合“fervens”(沸腾的、热的,或激烈的),幽默地兼指“热酱汁”和“沸腾的法律”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §9.20.1-9.20.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:9.20.1-9.20.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。