Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §9.18.1-9.18.4

致派图斯书信与开设修辞学校

第 191 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在图斯库鲁姆别墅给派图斯写回信,将自己的修辞学“学校”比作被流放的僭主狄奥尼修斯的学校,并幽默地建议面临财政困难的派图斯回到罗马担任其助教。

§9.18.1Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis;
当我在图斯库鲁姆的别墅闲暇无事时,因为我已经派弟子们去迎候,以便他们能通过同样的方式让我尽可能多地得到他们那位密友的青睐,我收到了你那封写得极其甜美的信。
ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis, amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim.
从信中我得知,你赞成我的计划:就像僭主狄奥尼修斯被逐出叙拉古时,据说在科林斯开办了学校一样,我也在裁判被废除、失去法庭的统治权之后,开始办起了一所所谓的学校。
§9.18.2quid quaeris? me quoque delectat consilium;
你还要求什么呢?
multa enim consequor.
我也喜欢这个计划;因为我得到了很多好处。
primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora.
第一,这是现在最需要的,我武装自己以应对当前的时代。
id cuius modi sit nescio; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere; nisi forte mori melius fuit.
那是怎样的一个时代,我不知道;我只看到,迄今为止我没有把任何人的计划置于我这个计划之上;除非也许死掉是更好的。
in lectulo, fateor, sed non accidit; in acie non fui; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt.
在床上死,我承认,但那并没有发生;我不在战线上;其他人,庞培、你的伦图鲁斯、西庇阿、阿夫拉尼乌斯,都惨死去了。
at Cato praeclare.
然而小加图死得光荣。
iam istuc quidem, cum volemus, licebit; demus modo operam ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus.
至于那一件事,只要我们愿意,随时都可以;我们只要努力使我们现在所做的事不至于像他那样对我们来说是必不可少的。
ergo hoc primum.
因此,这是第一点。
§9.18.3sequitur illud: ipse melior fio primum valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset.
接下来是这一条:我自己的健康状况变好了,首先是因为此前中断练习而失去的健康恢复了;其次,我身上若还有什么雄辩的才能,如果我不回到这些练习中来,它也会枯竭。
extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos.
最后一点是,我不知道你是否会把它放在第一位:我已经吃掉的孔雀比你吃掉的乳鸽还要多。
tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano.
你在那里用哈特里乌斯式的法(酱汁)取乐,而我在这里用希尔提乌斯式的酱汁(法)自我享受。
veni igitur, si vir es, et disce a me prolegome/nas, quas quaeris; etsi sus Minervam, †sed quo modo video.
所以,来吧,如果你是个汉子,就来向我学习你所打听的“绪论”;虽说是母猪(教导)密涅瓦,但我倒要看看是怎样。
§9.18.4si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi remigrandum est; satius est hic cruditate quam istic fame.
如果你卖不掉你那些作为抵债物的估价土地,也填不满你的银币罐子,你就得回到罗马来;在这里因消化不良而死,总比在那里挨饿好。
video te bona perdidisse; spero idem istuc familiaris tuos.
我看到你已经失去了财产;我希望你的那些朋友们也是同样的下场。
actum igitur de te est, nisi provides.
因此,如果你不作打算,你就完蛋了。
potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi.
既然你已经吃掉了你的阉马,你可以骑着你那头自称是唯一剩下的骡子来到罗马。
sella tibi erit in ludo tamquam hypodidascalo proxima; eam pulvinus sequetur.
在我的学校里,会有一张紧挨着我的椅子给你,就像是个助教一样;随后还会配上一个坐垫。

词汇与语法注释

  1. §9.18.1eadem — 指示代名词 idem 的夺格阴性单数形式,省略了阴性名词 via 或 ratione,作状语表示“以同样的方式/手段”。在此指代前文“派弟子们去迎候恺撒”这一举动。
  2. §9.18.1ludum — 双关语,利用了 ludus 既指“学校”又指“游戏/消遣”的双重含义。西塞罗借用被流放的叙拉古僭主狄奥尼修斯二世在科林斯开办学校(ludus)维生的典故,来比喻自己在失去政坛地位后,开办修辞学校作为消遣的现状。
  3. §9.18.3iure — 名词 ius 的夺格单数形式。ius 具有“法律”与“肉汁/酱汁”的双重含义。此处西塞罗在进行幽默的双关对比:派图斯在研究著名法学家哈特里乌斯的“法律”(ius),而他自己则在享受美食家希尔提乌斯的“酱汁”(ius)。
  4. §9.18.4aestimationes — 指在恺撒的债务改革法案下,债权人被迫接受作为债务抵偿的“债务人土地的估价”或“估价抵债土地”。这些土地在当时萧条的市场上极难变现,揭示了派图斯陷入财政困境的背景。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §9.18.1-9.18.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:9.18.1-9.18.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。