Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §9.15.1-9.15.5

给多拉贝拉的复信与退隐计划及对时局的讽刺

第 187 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗给多拉贝拉写了复信,感谢其对自己健康的关心并大加赞赏他身上所具有的古罗马幽默感。随后他谈及自己退隐那不勒斯的计划,讥讽了凯撒统治下元老院决议沦为形式的现状,并交流了关于住所和购房的打算。

§9.15.1duabus tuis epistulis respondebo, uni, quam quadriduo ante acceperam a Zetho, alteri, quam attulerat Phileros tabellarius.
我将给你回两封信:一封是四天前我从泽图斯那里收到的,另一封是邮差菲莱罗斯带来的。
ex prioribus tuis litteris inteflexi pergratam tibi esse curam meam valetudinis tuae, quam tibi perspectam esse gaudeo; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti.
从你先前的来信中,我得知我对你健康的关心令你非常高兴,我很高兴这已被你所知晓;但是,请相信我,你无法单从信中完全体会到实际情况的深厚程度。
nam cum a satis multis (non enim possum aliter dicere) et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior.
因为,虽然我看到自己被足够多的人(因为我无法说得更少)所敬重和爱戴,但在他们所有人中,没有人比你更令我感到愉快。
nam quod me amas, quod id et iam pridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis; quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie tuum.
因为你爱我,并且早就如此且持之以恒,这确实是一件伟大的事,甚至可能是我所知道的最大的一件事,但这是你与许多人所共有的;而你本身是如此可爱、如此甜蜜、在方方面面都如此令人愉快,这才是你独有的特征。
§9.15.2accedunt non Attici, sed salsiores quam illi Atticorum Romani veteres atque urbani sales.
此外还有那些并非阿提卡风,而是比阿提卡人的机智更辛辣的古罗马及都市风幽默。
ego autem (existimes licet quidlibet) mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat.
而我(你可以随你怎么想),对我们本土特有的诙谐尤为着迷,特别是当我看到,自异国风气涌入我们城市之时,这些诙谐首先被拉提乌斯遗忘,如今甚至连穿裤子的阿尔卑斯山外诸族也将其遗忘,以至于古雅魅力的痕迹荡然无存。
itaque te cum video, omnis mihi Granios, omnis Lucilios, vere ut dicam, Crassos quoque et Laelios videre videor.
因此,当我见到你时,我仿佛见到了所有的格拉尼乌斯、所有的卢基里乌斯,说实在的,也见到了克拉苏和莱利乌斯。
moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae festivitatis agnoscere.
如果除了你之外,我还能在其他任何人身上认出古老而地道的诙谐缩影,就让我死掉吧。
ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse?
当对我如此深厚的爱加之于这些幽默之上时,你还会对我因你健康状况的如此剧烈流动而感到极其担忧感到惊讶吗?
§9.15.3quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi; intellexi tamen idem, quod his intellego litteris, non existimasse te mihi licere, id quod ego arbitrabar, res has non omnino quidem sed magnam partem relinquere.
至于你在另一封信中为自己辩解,说你并非劝阻我购买那不勒斯的房产,而是劝我适度,这很优雅,我也并没有作其他的理解;然而,我从中明白的依然是与我在这封信中明白的相同的事,即你不认为我是被允许(正如我自己所认为的那样)虽然不是完全、但很大程度上脱离这些事务的。
Catulum mihi narras et illa tempora.
你向我提及卡图鲁斯和那个时代。
quid simile?' ne mi quidem ipsi tunc placebat diutius abesse ab rei p.
这有什么相似之处?
custodia; sedebamus enim in puppi et clavum tenebamus; nunc autem vix est in sentina locus.
在当时,甚至我自己也不喜欢长久地缺席对国家的监护;因为那时我们坐在船尾,手握舵柄;而如今,在舱底污水舱中甚至几乎都没有容身之地。
§9.15.4an minus multa s. c. futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum, s.
难道你认为,如果我在那不勒斯,元老院的决议就会变少吗?
c. scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum; et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio s. c. in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam.
当我留在罗马并坚守广场时,元老院决议却是在你的倾慕者、我的友人那里起草的;甚至,当他们想到时,我就会被列为起草人,而我听闻某项被声称是根据我的意见做出的元老院决议已经被送往亚美尼亚和叙利亚,而此前根本没有任何人提及过那件事。
atque hoc nolim me iocari putes; nam mihi scito iam a regibus ultimis adlatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam.
我希望你不要认为我是在开玩笑;因为你要知道,我已经收到了最远方国王们的来信,感谢我根据我的提案将他们称为国王,而我不仅不知道他们被称为了国王,甚至根本不知道他们的出生。
§9.15.5quid ergo est? tamen quam diu hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae;
那么,情况究竟如何?
quom vero aberit, ad fungos me tuos conferam.
然而,只要我们的这位风纪监督官还在这里,我就听从你的劝告;而当他离开时,我就会奔向你的那些蘑菇。
domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam; sin autem minus invenero quod placeat, decrevi habitare apud te; scio enim me nihil tibi gratius facere posse.
如果我有自己的房子,我将把十天的每一天都用来遵守奢侈法;但如果我找不到满意的地方,我决定寄居在你的处所;因为我知道,我做任何事都不会比这更让你高兴了。
domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci.
对于苏拉的房子,正如我最近写给你的那样,我已经不抱希望了,但还没有完全放弃。
tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias; si enim nihil est in parietibus aut in tecto viti, cetera mihi probabuntun
我希望你能如你所写的那样,和工匠们一起去仔细察看它;因为如果墙壁或屋顶没有缺陷,其他部分也都会令我满意的。

词汇与语法注释

  1. §9.15.2oblitas — 此处将 oblitas 解释为异相动词 obliviscor(忘记)的过去分词作被动意义(“被遗忘”)使用,与 eas(指代 facetias)一致,并以夺格(或与格)Latio 和 nationibus 作为施事。另一种可能解释是源自 oblinere(涂抹、弄脏),意为“(被外来风俗)玷污/掩盖”,但从古罗马式幽默逐渐消亡的上下文来看,“被遗忘”更为自然。
  2. §9.15.2moriar, si — 表示强烈誓言或断言的习惯表达,将条件主句中的现在虚拟式 moriar(愿望,“让我死掉吧”)与条件从句中的现在直陈式 habeo 结合使用。其字面意思是“如果除了你之外我还有其他人……就让我死吧”,实际意为“我誓言除你之外别无他人”。
  3. §9.15.3quod — 句首的 quod 起副词性作用,表示“至于……之事”或“关于……”,引导一个关于特定主题的从句,其主要动词为 purgas。
  4. §9.15.4ante ... quam — ante 与 quam 分离的关联结构(类似于 priusquam),表示“在……之前”。quam 引导的从句中接有“对格+不定式”结构 mentionem ullam ... esse factam。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §9.15.1-9.15.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:9.15.1-9.15.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。