§9.16.1delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset; de quo et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem exemplo, facile ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quo modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem.
你的来信令我十分高兴。 在信中,我首先为你对我的爱而感动,正是这种爱促使你写信给我,因为你担心西里乌斯的消息会给我带来一些焦虑;关于这件事,你以前确实用相同的文面给我写过两次信,以至于我很容易就看出你深感不安,而我也给你写了详细的回信,以便在这种局势和时期,能以某种方式要么消除你的这一担忧,要么至少予以减轻。
§9.16.2sed quoniam proximis quoque litteris ostendis quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto, quicquid arte fieri potuerit (non enim iam satis est consilio pugnare; artificium quoddam excogitandum est), sed tamen, quicquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et conligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror;
但是,既然你在最近的来信中也表明你对那件事是多么挂虑,那么,我的派图斯,请你记住这一点:凡是可以通过技巧达成的(因为如今单靠策划来抗争已经不够了,必须想出某种策略),然而,凡是为赢得并巩固那些人的好意而付出的努力或达成的结果,我都以极大的热忱做到了,而且我认为并非徒劳。
sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem;
因为我受到了所有那些受恺撒喜爱之人的极力尊崇和敬重,以至于我认为自己被他们所爱。
nam etsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidit eius modi tempus, ut quasi aurum igni sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit; cetera sunt signa communia, sed ego' uno utor argumento quam ob rem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum ut simulandi causa non sit.
因为,尽管真爱与虚情不易分辨,除非发生了某种危急时刻,使得诚挚的好意能像黄金经火淬炼一样通过某种危险得到检验;其他迹象都是两边共通的,但我有一个论据来证明自己为何认为正受到由衷且真实的喜爱,因为我的处境与他们的处境都是如此,以至于完全没有虚情假意的理由。
§9.16.3de illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quicquam potest quale futurum sit, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine.
至于那位掌握了全部权力的人,我看不出有什么可害怕的,除非是由于法律已被抛弃、一切都变得不确定,并且凡是取决于他人的意志(更不用说是任性)的事情,未来会如何都无法得到任何保证。
sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio.
然而,他本人的心意并未因我的任何行为而受到冒犯;因为在这件事本身上,我们保持了极大的克制。
ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem.
因为,正如我以前认为,作为一个其努力使城邦获得自由的人,自由发言是我的职责;同样,如今自由已逝,我认为自己的职责就是绝不说任何会冒犯他或那些受他喜爱之人的意志的话。
effugere autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama ingeni mihi sit abicienda; quod si possem, non recusarem.
但是,如果我想要摆脱那些被认为是由我所说的某些机智或幽默言论的世俗误解,我就必须抛弃才华的名声;如果我能做到这一点,我是不会拒绝的。
§9.16.4sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: 'hic versus Plauti non est, hic est,' quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit a)pofqegma/twn, si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non sit reicere solere; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares.
然而,恺撒本人拥有极其敏锐的鉴赏力,正如你那被我认为极有学识的兄弟塞尔维乌斯会轻易说出:“这一诗行不是普劳图斯的,这一行才是”,因为他在辨识诗人的风格以及长期的阅读习惯中锻炼出了极其敏锐的耳朵;同样,我听说恺撒由于已经编纂了数卷格言集,如果有人把不属于我的言论当作我的言论呈给他,他通常都会予以拒绝;而他现在更加如此,因为他的亲信们几乎每天都与我生活在一起。
incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur; ita enim ipse mandavit.
此外,在各种交谈中会出现许多话语,这些话在我说出来时,在他们看来也许既非粗俗也非无趣;这些话会与其余的每日纪要一起被送呈给他;因为他本人就是这样命令的。
sic fit ut, si quid praeterea de me audiat, non audiendum putet.
这样一来,如果他听到关于我的其他传言,他就会认为不值得一听。
quam ob rem Oenomao tuo nihil utor; etsi posuisti loco versus Accianos.
因此,我完全没有使用你的《俄诺玛俄斯》;尽管你在合适的地方引用了阿克基乌斯的诗句。