§9.14.1etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me adscribat tuis laudibus.
我的多拉贝拉啊,虽然我对你的荣耀感到满足,并从中获得了足够巨大的快乐和喜悦,但我仍然不得不承认,由于大众的舆论将我归为你的赞誉的分享者,我感到无比的高兴。
neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos; sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei), quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant; negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas.
我遇到任何人(而且我每天都会遇到非常多的人;因为有非常多优秀的男子为了健康来到这些地方,此外还有许多从自治市来的我的知己),无一不在用最高的赞誉将你捧到天上时,随即向我表示最大的感谢;因为他们说,他们毫不怀疑你听从了我的教导和建议,展现了自己是一位最杰出的公民和非凡的执政官。
§9.14.2quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego; sum enim avidior etiam quam satis est gloriae; et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
尽管我可以极其真实地回答他们,你所做的一切都是凭你自己的判断和自发的意愿做出的,不需要任何人的建议,但我既没有完全同意(以免如果这一切似乎都源于我的建议,就会削弱你的赞誉),也没有强烈否定;因为我对荣耀的渴望甚至超过了必要的限度;然而,在制定计划时能有像涅斯托尔这样的人在身边,这对于你自身的尊严来说并非不相称,正如这对于诸王之王阿伽门农本人来说也是光荣的,而对我来说,你这位年轻的执政官作为我教导下的学生,在赞誉中蓬勃发展,确实是极其荣耀的。
§9.14.3L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen, ante quam me plane salutavit, 'O mi Cicero,' inquit, 'gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.
事实上,卢基乌斯·凯撒,当我去那不勒斯探望生病的他时,尽管他备受全身痛楚的折磨,但在他向我正式问候之前,他就说道:“啊,我的西塞罗,祝贺你,因为你在多拉贝拉那里有如此大的影响力,如果我在我姐妹的儿子那里也有同样的影响力,我们现在就已经安全了;但我对你的多拉贝拉既表示祝贺也表示感谢,在继你之后的所有执政官中,唯独他我们可以真正称之为执政官。
' deinde multa de facto ac de re gesta tua: nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei p.
”接着,他谈了许多关于你的行动和事迹:从未有任何事情进行得比这更宏伟、更辉煌,对国家也从未有任何事情比这更有益。
salutarius. atque haec una vox omnium est.
而这正是所有人共同的声音。
§9.14.4A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare.
但我请求你,允许我继承这份可以说是他人荣耀的虚幻遗产,并允许我在某种程度上加入你所获得的赞誉的分享中。
quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum) libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis.
尽管,我的多拉贝拉(因为我刚才是在开玩笑),如果我真的有什么赞誉的话,我更愿意将我所有的赞誉都倾注给你,而不是从你的赞誉中抽取任何一部分。
nam cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius.
因为,正如我一直以来对你的爱已经到了你能理解的程度,你如今的这些行为又让我如此热烈地燃烧,以至于在爱中从未有过比这更炽热的感情。
nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
请相信我,没有什么比美德更美丽,没有什么比它更绚丽,没有什么比它更可爱。
§9.14.5semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur.
如你所知,我一直因为马尔库斯·布鲁图斯极高的天赋、极甜蜜的品性、非凡的正直和坚定而爱戴他;然而在三月望日,我对他的爱增加了如此之多,以至于我感到惊讶,在我早已认为已经满溢的感情中,居然还有增加的空间。
quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, pesse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.
有谁曾想到,对于我先前对你所怀有的那种爱,还能再增加什么呢? 但它确实增加了如此之多,以至于我现在才觉得自己是在挚爱,而以前仅仅是敬爱。
§9.14.6qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum;
因此,我有什么理由来勉励你去服务于尊严和荣耀呢? 我是否应该像那些勉励他人的人通常所做的那样,向你列举那些高尚的人物?
te imitere oportet, tecum ipse certes; ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse.
我没有任何人比你本人更高尚;你应当模仿你自己,与你自己竞争;在立下如此伟大的功绩之后,你甚至已经不被允许做一个不像你自己的普通人了。
§9.14.7quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est; contigit enim tibi quod haud scio an nemini, ut' summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima.
既然如此,勉励就不是必需的,更多应当使用的是祝贺;因为你遇到了我不知道是否还有别人遇到过的事情:极度严厉的惩罚不仅没有招致反感,反而受到了大众的欢迎,不仅让所有善良的人感到极其高兴,也让每一个最底层的人感到极度欣慰。
hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili.
如果这是由于某种运气降临到你身上的,我会祝贺你的幸运;但它是由于你心灵的伟大,以及你的才智和谋略的伟大而实现的。
legi enim contionem tuam; nihil illa sapientius; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
我读了你在民众大会上的演讲;没有比那更聪明的了;你对事件原因的接近以及随后的退让是如此审慎和循序渐进,以至于在所有人的赞同下,事情本身为你提供了惩罚的成熟时机。
§9.14.8liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum.
因此,你将城市从危险中解救出来,将国家从恐惧中释放出来,不仅在当时带来了最大的益处,而且也树立了典范。
quo facto intellegere debes in te positam esse rem p. tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum est.
既然做到了这一点,你就应当明白,国家已经寄托在你的身上,你不仅要保护那些带来自由开端的人,还要给他们以荣耀。
sed his de rebus coram plura propediem, ut spero.
但我希望,关于这些事情,我们很快就能面谈。
tu quoniam rem p. nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
既然你保全了国家和我们,我的多拉贝拉,请务必极其细心地保护你自己。