§8.13.1gratulor tibi adfinitate viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo existimo.
我向你祝贺,因为你与一位(我敢对神起誓)极优秀的男子结成了姻亲;因为我对他的评价确实如此。
cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum in; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum.
此外,至于他迄今为止对自己几乎毫无益处的其他缺点,它们一方面已被年龄所摒弃,另一方面,如果还剩下什么,我相信通过与你的交往、你的威望以及图利娅的温良,很快就会被消除;因为他并非固执于恶习,也不是对理解更优美的事物感到迟钝。
deinde, quod maximum est, ego illum valde amo.
其次,也是最重要的一点,我非常爱他。
§8.13.2voles, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de provinciis exitum habuisse; nam cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit.
西塞罗,你会很高兴看到我们的库里奥在关于属州问题的否决权上取得了极好的结果;因为当就否决权提出动议时(该动议是根据元老院决议做出的),并且在主张应当与平民护民官进行交涉的马尔库斯·马尔凯鲁斯发表了第一条意见后,座无虚席的元老院却投票赞成了完全相反的意见。
stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat.
不用说,伟大的庞培现在心灰意冷,几乎找不到能让他顺心的事。
transierant illuc, rationem eius habendam qui neque exercitum neque provincias traderet.
元老院已经转向了这一立场,即应当考虑那个既不交出军队也不交出属州之人的候选资格。
quem ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoscam; quidnam rei publicae futurum sit, si †aut non curet, vos senes divites videritis.
至于庞培将如何忍受这件事,等我了解之后[再告诉你];如果他不在乎,国家将会如何,你们这些富有的老人家就自己看着办吧。
Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.
我写这封信时,昆图斯·霍尔腾西乌斯正奄奄一息。