§8.12.1pudet me tibi confiteri et queri de Appi, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus ut ea solveret sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male eum de me cogitare.
向你承认并抱怨阿庇乌斯这个最忘恩负义之人的不义之举,令我感到羞愧,他因为欠我极大的恩惠而开始恨我,而且,由于他是个贪婪的人,无法说服自己去偿还这些恩惠,便对我发动了隐秘的战争——然而这隐秘也仅限于让许多人向我报告、且我自己也轻易察觉到他在对我不怀好意。
postea quam vero comperi eum conlegium temptasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum reprenderem et ab eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui.
然而,当我得知他曾试探神祇官会,接着公开与某些人交谈,并与卢基乌斯·多米蒂乌斯(如今对我最敌对的人)商议,想要把这份微薄的礼物呈献给格奈乌斯·庞培时,我无法说服自己去亲自指责他并恳求他免除这项不义,而我原本还以为他是欠我一条命的。
§8.12.2quid ergo est? tamen quasi aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum.
那么结果如何呢? 然而,我还是对几位曾见证我对他的恩惠的朋友,可以说是说起了这件事。
postea quam illum ne quoi satis faceret quidem me dignum habere sensi, malui conlegae eius, homini alienissimo mihi et propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire.
在察觉到他甚至认为不值得向我做出任何解释之后,我宁愿向他的同事(一个与我毫无交情、且因与你的友谊而对我不怎么和善的人)表示效忠,也不愿去承受那只猴子的脸色。
id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer.
他得知此事后大发雷霆,叫嚷着说我在寻找敌对的借口,以便在金钱上未能满足我时,能以此种不和的表象来追逼他。
postea non destitit accersere Polam Servium accusatorem, mire cum Domitio consilia.
此后,他没有停止招揽塞尔维乌斯·波拉作为控告者,并惊人地与多米蒂乌斯[共谋]计划。
§8.12.3quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant; insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt.
既然对他们来说,在任何法律下指派控告者来对付我都进展不顺,他们便希望在一条他们自己甚至无法启齿的法律下起诉我;这些极其厚颜无耻的人,在我举办的马戏会竞技最盛之时,设法让我根据《斯坎提尼亚法》被提起诉讼。
vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi.
波拉刚说出这话,我便根据同一法律起诉了监察官阿庇乌斯。
quod melius caderet nihil vidi; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit.
我从未见过有什么比这结果更好的了;因为这受到了民众(而且绝仅非最底层民众)如此一致的赞许,以至于这一传言给阿庇乌斯带来的痛苦,比诉讼本身还要大。
praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.
此外,我开始向他索要他家中的私设神龛。
§8.12.4conturbat me mora servi huius qui tibi litteras attulit; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit.
给你送信的这个奴隶的耽搁让我感到不安;因为他在收到先前的信后,滞留了四十多天。
quid tibi scribam nescio.
我不知道该给你写些什么。
scis Domitio comitiorum diem timori esse.
你知道民会之日对多米蒂乌斯来说是个担忧。
te exspecto valde et quam primum videre cupio.
我极度期盼着你,并渴望尽早见到你。
A te peto ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.
我请求你为我受到的不义而感到痛苦,正如你认为我一向为你的不义感到痛苦并予以报复那样。