Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §8.14.1-8.14.4

占卜官选举的败局与逼近的内战局势

第 170 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

卡埃利乌斯向西塞罗报告了罗马的政局,描述了多米提乌斯在占卜官选举中的惨败、庞培与恺撒决裂所导致的原法避免的战争前景,以及监察官阿庇乌斯严苛而荒谬的道德整肃活动。

§8.14.1tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres; numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domiti vultum vidisses.
活捉阿尔萨凯斯和攻占塞琉西亚,其价值并不值得让你错过这里发生之事的好戏;如果你在多米提乌斯败选时看到他的脸色,你的眼睛绝不会感到疼痛。
Magna illa comitia fuerunt, et plane studia ex partium sensu apparuerunt; perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt.
那是一次重大的选举,党派情感所激发的狂热显而易见;极少有人顺从私交来履行职责。
itaque mihi est Domitius inimicissimus ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, quoius ego auctor fuerim.
因此,多米提乌斯对我极度敌视,以至于他对自己亲信中的任何一个人的憎恨都比不上对我,而且尤其因为他认为自己被不公正地夺去了占卜官职位,而我是这一举动的发起者。
nunc furit tam gavisos homines suum dolorem †unumque move studiosiorem Antoni;
现在他因人们如此因他的痛苦而幸灾乐祸、以及†对安东尼乌斯更为热切而狂怒。
nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. Domitius reum fecit sane quam superiore a vita invidiosum; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bona spe post Sex. Peducaei absolutionem.
因为,纳乌斯·多米提乌斯自己起诉了年轻的纳乌斯·萨图尔尼努斯,此人由于过去的私生活确实极为招人反感;这场审判目前正备受期待,尤其是在塞克斯图斯·佩杜凯乌斯被宣告无罪后,人们甚至抱有良好的希望。
§8.14.2de summa re publica saepe tibi scripsi me in annum pacem non videre et, quo propius ea contentio quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet.
关于国家最高事务,我经常写信告诉你,我看不出明年能有和平。 而那场必然发生的冲突越是临近,其危险就越是清晰地显现。
propositum hoc est, de quo qui rerum potiuntur sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse si ab exercitu recesserit; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant.
争夺最高权力的统治者们将要为此决战的论点是:纳乌斯·庞培决定不允许盖乌斯·恺撒在不交出军队和属州的情况下成为执政官,而恺撒则深信如果自己离开军队就无法保全生命;然而他提出了这样的条件,即双方都交出军队。
sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erupit; neque mearum rerum quid consili capiam reperio; quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura.
这样,昔日的友爱和那招人嫉妒的同盟并没有退回到隐秘的相互诽谤中,而是爆发为了战争;我找不到对自己个人的事务应该采取什么对策,而且我不怀疑这一思索同样会让你感到困扰。
nam mihi cum hominibus his et gratia et †necessitudinem cum causam illam unde homines odi.
因为我与这些人既有情分又有†义务,而另一方面,我却因为那些让我憎恨之人的缘故而憎恶那边的立场。
§8.14.3illud te non arbitror fugere quin homines in dissensione domestica debeant, quam diu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem et id melius statuere quod tutius sit.
我认为你不会不明白,在内耗中,只要是在没有武装的情况下进行文明的争斗,人们就应当追随更体面的一方;而一旦到了战争和安营扎寨的时候,则应追随更强大的一方,并认为更安全的选择才是更好的。
in hac discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut mala spe vivant accessuros; exercitum conferendum non esse.
在这场不和中,我看到纳乌斯·庞培将拥有元老院和那些司法人事的支持,而所有怀着恐惧或不良期待生活的人都将投奔恺撒;两军(的实力)是无可比拟的。
omnino satis spati est ad considerandas utriusque copias et eligendam partem.
总之,有足够的时间来考量双方的兵力并选择阵营。
§8.14.4prope oblitus sum quod maxime fuit scribendum.
我差点忘了最应该写的事情。
scis Appium censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de acre alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse.
你知道监察官阿庇乌斯在这里大显身手,对雕像和画像、土地限额、以及债务问题采取了极严厉的行动吗? 他确信监察官职位就是化妆粉或洗涤碱。
errare mihi videtur; nam sordis eluere vult, venas sibi omnis et viscera aperit.
在我看来他错了;因为他想洗去污垢,却切开了自己所有的血管和内脏。
curre, per deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere; crede mihi, est monerandum.
看在神明和人类的份上,快跑吧! 尽快来笑话这些事情:在德鲁苏斯面前正进行着一项根据《斯坎提尼亚法》发起的审判,而阿庇乌斯正对画像和雕像大加干涉;相信我,这真是令人惊叹。
Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompei, fecisse existimatur.
我们的库里奥在关于减免庞培军饷一事上,被认为做得十分聪明。
ad summam, quaeris quid putem futurum.
总之,你问我我认为未来会发生什么。
si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit; uterque et animo et copiis est paratus.
如果他们中任何一方不去参加帕尔提亚战争,我预见到重大的不和迫在眉睫,这将由刀剑和暴力来裁决;双方在决心和兵力上都已准备就绪。
si sine summo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.
如果能在没有极大危险的情况下发生,命运女神本是在为你准备一场宏大而令人愉悦的奇观。

词汇与语法注释

  1. 8.14.1tanti non fuit ... ut ... careres — tanti 为价值属格。ut 从句表示结果;tanti non fuit ... ut(其价值不至于让你……)这一句式用于向西塞罗表达幽默的安慰,暗示在东方的军事胜利并不值得让他错过罗马戏剧性的政坛好戏。
  2. 8.14.2quod Cn. Pompeius constituit... — quod 引导一个同位语名词从句,具体解释前文指示代词 propositum hoc 的内容(即庞培的决定和恺撒的信念)。它与后半句的 Caesari autem persuasum est 形成并列关系。
  3. 8.14.3illud te non arbitror fugere quin... — 非人称表达 non fugit me(我没有忽略)与否定认知动词 non arbitror 相结合,其后紧跟 quin 从句,用于在否定主句后引入确凿的事实。debeant 是 quin 从句中的虚拟式语气。
  4. 8.14.4lomentum aut nitrum — lomentum 指豆粉制成的清洁用化妆粉,nitrum 指天然碱或洗涤剂。这是一个比喻和讽刺的说法,用以形容监察官阿庇乌斯试图对罗马社会的道德进行极端严苛的“清洗”。
  5. 8.14.4monerandum — 手稿中的 monerandum 很可能是讹误,在校勘本中通常被修正为 mirandum(令人惊叹的、值得一看的)、moderandum 或 tolerandum。在讽刺阿庇乌斯严厉整肃艺术与道德的语境下,此处应采取类似于 mirandum 的语义,即将其视为“难得一见的奇观”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §8.14.1-8.14.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:8.14.1-8.14.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。