Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §7.3.1-7.3.6

致库里乌斯退出内战的回忆与辩解

第 125 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向库里乌斯回忆了内战爆发前两人的最后一次会面,并为自己在庞培战败后退出战争、选择生存的决定进行辩护,阐明了自己的政治立场和处世哲学。

§7.3.1persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo;
每当我想到我们多年来深陷其中、且据我所见未来仍将深陷其中的共同悲惨境遇时,我常常会不由自主地想起我们最后相聚的那段时光;甚至连那一天本身我都记忆犹新。
nam a. d. iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss. , cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti.
因为在五月艾杜斯的前四天,当伦图鲁斯和马尔凯鲁斯担任执政官的那年,我在傍晚抵达庞培庄园时,你怀着焦虑的心情守候在我的身边。
sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei.
而让你感到焦虑的,是关于我的义务以及我的危险的思虑。
si manerem in Italia, verebare ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat.
如果你留我在意大利,你担心我会玩忽职守;如果我出发去参战,我的危险又令你动摇。
quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non is explicarem quid esset optimum factu.
在那个时候,你确实看到我也同样心神不宁,以至于我无法向你讲明什么是最好的做法。
pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere.
然而,我宁愿屈服于羞耻心和名誉,也不愿去考虑我自身的安全。
§7.3.2cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam victoriam horrorem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum.
我对我的这一行为感到后悔,倒不是因为我自身的危险,而是因为在我所到达的那个地方,我遭遇了诸多弊端:首先,军队既不庞大,也无斗志;其次,除了统帅和极少数人(我指的是那些领袖)之外,其余的人首先在战争本身中贪得无厌,其次在言论中残暴无比,以至于我对胜利本身都感到恐惧;此外,那些最显赫人物的债务也极其巨大。
quid quaeris? nihil boni praeter causam.
你还想问什么呢? 除了正义的事业本身,没有任何好东西。
quae cum vidissem, desperans victoriam primum coepi suadere pacem cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui ut bellum duceret.
当我看到这些,对胜利感到绝望时,我首先开始劝导和平,我一直都是和平的倡导者;接着,由于庞培极力排斥这一观点,我开始建议他拖延战争。
hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere.
他有时赞成这一点,并且似乎会保持这种态度,而且如果没有在某次战斗后开始信任他的士兵,他或许真的会这样做。
ex eo tempore vir ille summus nullus imperator fuit.
从那时起,那位伟大的人物就不再是一个合格的将军了。
signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit; victus turpissime amissis etiam castris solus fugit.
他用新兵和临时拼凑的军队去与最强劲的军团对抗;在极不光彩地惨败并丢弃了营地之后,他独自一人逃跑了。
§7.3.3hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos superiores fore;
我把这作为我战争的终结,并且我认为,既然我们在完好无损时都不是对手,那么在被击碎后更不可能占上风。
discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria.
我离开了那场战争,在那场战争中,人要么在战场上倒下,要么落入某种陷阱,要么落入胜利者之手,要么逃往尤巴处,要么选择一个如同流亡之所的地方,要么自愿寻死。
certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non auderes committere.
确实,如果你不愿或不敢将自己托付给胜利者,此外便别无他途。
ex omnibus autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis sine dolore.
然而,在我所说的所有不幸中,没有什么比流亡更令人容忍的了,尤其是对于一个没有蒙受任何污名的无辜者而言;我还要补充一点,尤其是当你离开那座你无法不带着痛苦去注视任何事物的城市时。
ego cum meis, si quicquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui.
如果现在还有任何人拥有属于自己的东西的话,我更愿意和我的家人在一起,并且待在我的产业中。
quae acciderunt,omnia dixi futura.
所有已经发生的事情,我都曾预言过它们将会发生。
§7.3.4veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei p. tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio.
我回到了家中,这并不是因为这里的居住条件最好,但不管怎样,如果国家还有某种形式,我就如同在祖国一般,如果没有,我就如同在流亡中。
mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae.
我没有看到自己为什么要寻死的理由,但希望寻死的理由却有很多。
vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
因为这是一个古老的格言:当你不再是过去的你时,就没有理由再想活下去了。
sed tamen vacare culpa magnum est solacium, praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem.
然而,免于愧疚是一个巨大的安慰,特别是因为我有两样东西来支撑自己:对最优秀学艺的知识和最伟大成就的荣耀;这两者中,前者在我活着时永远不会被剥夺,后者甚至在死后也不会。
§7.3.5haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. cognovi amantissimum.
我写给你这些话显得有些冗长,并且打扰了你,因为我知道你对我以及对国家都充满了深情。
notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem p. , postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum aut Mytilenas me contulissem.
我希望你了解我的整个打算,以便首先让你知道,我从未希望过任何一个人的权力凌驾于整个国家之上;但在此之后,当由于某人的过失,一个人的力量大到无法抗拒时,我希望能够实现和平;在失去了军队以及作为唯一希望的那位统帅之后,我希望为自己,在无法为其他所有人结束战争的情况下,结束自己的战争;而现在,如果这里是一个公民国家,我就是一个公民,如果不是,我就是一个流亡者,而在一个并不比我前往罗德岛或米蒂利尼更不便的地方流亡。
§7.3.6haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres, si quando in vituperatores meos incidisses.
我本更愿意与你当面商讨这些;但因为事情耽搁了太久,我希望通过信件来传达同样的内容,以便当你有时遇到那些诋毁我的人时,你能有话可说。
sunt enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei p. profuturus, criminis loco putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri satis multos perisse.
因为有些人,尽管我的死对国家毫无益处,却把我的活着视为一种罪状;我确信,在他们看来,死的人还不够多。
qui si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent.
如果这些人听从了我的劝告,哪怕是在不平等的和平中,他们现在也能够体面地生活;因为他们只是在武力上处于劣势,而不是在大义上。
habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris.
你收到了这封信,也许比你期望的要冗长;如果你不回我一封更长的信,我就会认为你确实是这样想的。
ego si quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.
至于我,如果我把我想处理的事情处理妥当,我希望在短期内就能见到你。

词汇与语法注释

  1. 7.3.1mihi cogitanti — 带有现在分词的与格 `mihi cogitanti` 取决于无人称表达 `solet in mentem venire`。它起到了心理活动逻辑主语的作用:“当我思考……时,……常常浮现在我的脑海中”。
  2. 7.3.2cuius me mei facti paenituit — 无人称动词 `paenituit` 带有表示后悔主体的宾格(`me`)和表示后悔原因的属格(`cuius mei facti`)。此处,连接性关系代词 `cuius` 与物主形容词 `mei` 一起修饰名词 `facti`。
  3. 7.3.4non quo optima vivendi condicio esset — 虚拟语气 `esset` 与 `non quo`(“并非因为”)连用,引入一个被否定或排除的原因。对比的真实原因随后由 `sed tamen... ut essem` 引导。
  4. 7.3.5me voluisse — 在隶属于 `volui` 的 `ut` 从句中,代格不定式(A.C.I.)结构 `me voluisse` 三次作为 `scires` 的宾语出现,按时间顺序概述了西塞罗的意图。第三处 `me voluisse... finem fecisse` 使用了完成时不定式,表明在他意识到无法为他人结束战争后,自己已经结束了战争。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §7.3.1-7.3.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:7.3.1-7.3.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。