§7.4.1A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius;
在朔日的前十四天,我和你的——或者更确切地说是我们的——里波一起抵达了库迈庄园;我正考虑立刻前往庞培庄园,但我会事先让你知道。
in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. te cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim quanto post una futuri simus.
我不仅希望你一直身体健康,而且尤其是在我们还在这里的时候;因为你明白,此后我们要过多久才能再次相聚。
qua re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas.
因此,如果你和痛风有什么约定,设法把它推迟到另一天。
cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.
所以,请保重身体,并在两三天内等我。