§7.27.1miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat.
我奇怪你为什么指责我,因为你本不被允许这样做。
quod si liceret, tamen non debebas.
但即使这是允许的,你也不应该这样做。
'ego enim te in consulatu observaram,' et ais fore ut te Caesar restituat.
“因为我在执政官任期内曾尊重过你,”并且你说凯撒将会让你复权。
multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit.
你确实说了许多话,但没有人相信你。
tribunatum plebei dicis te mea causa petisse.
你说你为了我的缘故而竞选了平民保民官。
utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres.
但愿你一直是保民官! 那样你就不会去寻找调停者了。
negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.
你否认我敢于说出我的想法:仿佛当你厚颜无耻地向我提出要求时,我的回答不够坚决似的。
§7.27.2haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres.
我写信给你这些,是为了让你在那个你企图有所作为的领域里,认清自己其实一无是处。
quod si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti, molesta.
如果你曾礼貌地向我抱怨,我会乐意且轻易地向你澄清我自己;因为你所做的事对我来说并非不讨好,但你所写的事却令人厌烦。
me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror.
然而,其余人皆因我而获得自由,我却在你眼中显得不自由,这令我大为震惊。
nam si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, 'detulisti,' quod tibi ego debeo? si vera tu es optimus testis quid mihi p. R. debeat.
因为如果你所说你向我“报告”的事是虚假的,那我欠你什么呢? 如果是真实的,那你正是罗马人民亏欠我什么的最好见证人。