§7.24.1amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse.
无论我转向何处,都能发现你深情的足迹,最近的一例便是在关于蒂盖里乌斯的事情上;因为我从你的来信中看出,你为我费尽了心思。
amo igitur voluntatem.
因此,我感激你的这份心意。
sed pauca de re.
但关于这件事,我略说几句。
Cipius opinor, olim: 'non omnibus dormio.
我想,昔日奇皮乌斯曾说:“我不是对所有人都在装睡。
' sic ego non omnibus, mi Galle, servio.
”同样地,我的加卢斯,我向来不对所有人奉迎。
etsi quae est haec servitus? olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum.
然而,这又算是什么奴役呢? 过去当人们认为我君临天下时,我也不曾像现在这样受到凯撒所有最亲密的朋友的器重,唯独那个家伙除外。
id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi §7.24.2Licini Hipponacteo praeconio.
我把不用忍受一个比他自己的祖国更具毒害性的家伙视为一种收获;而且我认为,在卡尔乌斯·里奇尼乌斯那模仿希波纳克斯风格的宣告下,他现在已经被完全拍卖了。
at vide quid suscenseat.
但请看看他为何发怒。
Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris.
我曾出于法梅阿斯本人的缘故而接下了他的诉讼;因为他确实是我的密友。
is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat.
他来找我,说裁判官已决定在他自己的案子开庭的那天审理,而那一天正是必须就普布利乌斯·塞斯提乌斯案进行陪审团评议的日子。
respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum.
我回答说我绝不可能做到;如果他换成任何一个他想要的别的时间,我绝不会对他置之不理。
ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi videbatur, iratior.
然而,他知道自己有一个既是漂亮笛手又是相当不错的按摩师的孙子,便离开了我,在我看来,他显得更为愤怒。
habes 'Sardos venalis alium alio nequiorem.
这样,你就得到了“待售的撒丁人,一个比一个更无用”这句谚语。
' Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem.
你已了解了我的立场,以及那个自负之徒的不公。
'Catonem' tuum mihi mitte; cupio enim legere.
请把你的《卡托》寄给我;因为我渴望一读。
me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.
我至今还未读过它,对我们双方来说都是一件羞耻的事。