§7.23.1tantum quod ex Arpinati veneram cum mihi a te litterae redditae sunt, ab eodemque accepi Aviani litteras, in quibus hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum, cum venisset, qua ego vellem die.
我刚从阿尔皮努姆的别墅回来,就收到了你的来信,并从同一个邮差那里收到了阿维亚努斯的信。 信中包含了极慷慨的提议:只要他一到,就会在我希望的任何一天记账(即允许我延期付款)。
fac, quaeso, qui ego sum esse te estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die, deinde plus annua postulare? sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram.
请你换作我的处境想一想:首先询问付款日期,接着要求一年以上的延期,这符合你或我的体面(知耻心)吗? 但是,亲爱的加卢斯,如果你买下的是我想要的那些东西,并且价格是我所期望的,一切就都好办了。
ac tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt sed etiam grata; plane enim intellego te non modo studio sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris, coemisse.
不过,那些你来信说已经买下的东西,我不仅予以承认,而且心怀感激;因为我非常清楚,你不仅出于热心,更出于友情,买下了那些取悦了你——一个在我看来在一切鉴赏中都最为高雅的人——并且你认为配得上我的东西。
§7.23.2sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero.
但我希望达马西普斯能坚持他的决定(即把雕像买过去);因为对于那些购入的东西,我确实一件也不想要。
tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti.
而你由于不了解我的习惯,竟以我根本不赋予整个雕刻类别的那种高价,拿下了那四五件东西。
Bacchas istas cum Musis Metelli comparas.
你拿那些巴克科斯的女信徒雕像与梅特卢斯的缪斯雕像相提并论。
quid simile? primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me locus? at pulchellae sunt.
有什么相似之处吗? 首先,我自己绝不会把那些缪斯估得那么高,而且我这样做是会得到所有缪斯赞同的。 然而,缪斯至少还适合图书馆,与我们的学术研究相契合;但是对于巴克科斯的女信徒,我家里哪里有她们的位置? “但她们非常漂亮。
Novi optime et saepe vidi.
”我太清楚了,也经常见到。
nominatim tibi signa mihi nota mandassem, si probassem.
如果我赞同的话,我本会指定我所熟悉的雕像来委托你。
ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.
因为我习惯购买那些能仿照体育馆(Gymnasia)来装饰我角力场(Palaestra)的雕像。
Martis vero signum quo mihi pacis auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse.
但对于我这个和平的倡导者来说,战神玛尔斯的雕像有什么用? 我很庆幸没有萨图尔努斯的雕像;因为我会认为这两尊雕像给我带来了债务。
Mercuri mallem aliquod fuisset; felicius, puto, cum Avianio transigere possemus.
我倒希望有一尊默丘利的雕像;我想那样我们与阿维亚努斯的交易就会更顺利些。
§7.23.3quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet.
至于你本来打算留给自己的那张桌子底座(Trapezophorum),如果你喜欢,就归你;但如果你改变了主意,那自然归我。
ista quidem summa ne ego multo libentius emerim deversorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim.
有了那一笔钱,我确实更乐意在塔拉奇纳买一处落脚的住所,免得总是给东道主添麻烦。
omnino liberti mei video esse culpam, cui plane res certas mandaram, itemque Iuni, quem puto tibi notum esse, Aviani familiarem.
总的来说,我看这完全是我那被委以明确任务的释奴的错,同样也是朱尼乌斯的错——我想他是你认识的,阿维亚努斯的朋友。
Exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculam.
在我图斯库鲁姆别墅的小柱廊里建了一些新的谈话室(Exedrae)。
ea volebam tabellis ornare; etenim si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat.
我本想用画板来装饰它们;因为如果有什么那类的东西能取悦我,那就是画。
sed tamen si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae.
但如果我必须收下那些东西,我希望你能告诉我它们在哪里,什么时候派人去取,以及用什么运输工具。
si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus.
因为如果达马西普斯不坚持他的决定,即使承受一些损失,我们也得找个“伪达马西普斯”来接盘。
§7.23.4quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandabam meae Tulliae; ea enim ipsa hora acceperam tuas litteras.
至于你再次写信向我提及关于房子的事,我在出发时就已经委托给我的图莉亚了;因为我正是在那个时间收到了你的来信。
egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis, familiariter Cassio.
我还与你的朋友尼基亚斯商量过,因为如你所知,他与卡西乌斯交往甚密。
ut redii autem prius quam tuas legi has proximas litteras, quaesivi de mea Tullia quid egisset.
但我一回来,甚至在读你这封最新的信之前,我就询问我的图莉亚她办得怎么样了。
per Liciniam se egisse dicebat (sed opinor Cassium uti non ita multum sorore); eam porro negare se audere, cum vir abesset (est enim profectus in Hispaniam Dexius), illo et absente et insciente migrare.
她说她是通过莉奇尼亚办理的(但我认为卡西乌斯与他姐姐的来往并不那么频繁);而莉奇尼亚进一步表示,由于丈夫不在家(德克西乌斯已经动身前往西班牙),她不敢在丈夫既缺席又不知情的情况下搬家。
est mihi gratissimum tanti a te aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me sed plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines.
我们的日常生活和交往能被你赋予如此高的价值,这让人非常高兴:首先,你租下那栋房子,不仅为了能住得离我近,更是完全为了能和我住在一起;其次,你竟然如此急于搬家。
sed ne vivam, si tibi concedo ut eius rei tu cupidior sis quam ego sum.
但如果我承认你比我更渴望这件事,那就让我死掉吧(即我比你还要渴望)。
itaque omnia experiar; video enim quid mea intersit, quid utriusque nostrum.
因此,我会尝试一切办法;因为我知道这对我,以及对我们双方有多么重要。
si quid egero, faciam ut scias.
如果我办成了什么,我会让你知道。
tu et ad omnia rescribes et quando te exspectem facies me, si tibi videtur, certiorem.
你会对所有的事情写回信,并且如果可以的话,请告诉我何时可以恭候你的到来。