§7.25.1quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est; domo petes, cum libebit.
至于你为那封信被撕毁而感到痛惜,不必担心,它完好无损;你高兴的时候,随时可以来我家取。
quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, †nisi istum habuerimus, rideamus ge/lwta sarda/nion.
此外,你给我的忠告,我非常感激,并请求你一直这样做;因为在我看来,你似乎担心,†如果我们不争取到那个家伙,我们可能会发出“撒丁岛式的苦笑”。
sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; vereor ne in catomum Catonianos.
但是,喂,你,手从画板上拿开吧! 老师来得比我们想象的还要快;我担心那些拥护卡托的人要被扛上肩头挨揍了。
§7.25.2mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: 'cetera labuntur.
我的加卢斯,千万不要以为有什么能比你信中从这一处开始的部分更好:“其余的事物都在滑落。
' secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris.
”秘密地听着这话,留在你心里,甚至连你的释放奴隶阿佩莱斯也不要告诉。
praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est.
除了我们两人,没有人会用那种方式说话;好坏我以后再看,但无论它是什么,都是属于我们自己的。
urge igitur nec 'transversum unguem,' quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex.
因此,努力吧,正如人们所说,绝不要让你的笔“偏离一指甲宽”;因为笔才是雄辩的锻造者。
atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.
事实上,我本人现在甚至连夜间的部分时间也用在这上面了。