§5.21.1gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei.
你的来信让我十分高兴;从中我了解到(正如我即使没有来信也如此认为的那样),你怀有极大的渴望想见到我。
quod ego ita libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario.
我非常乐意接受这一点,但我绝不向你让步;因为,愿我所期盼的一切福祉都降临于我,正如我极度渴望与你同在一样! 实际上,在那些优秀的人、好市民、令人愉快的人以及爱我的人还更充裕的时候,也没有任何人比你更让我乐意共处,能让我同样乐意共处的人也寥寥无几;然而在今天这个时刻,当有的人已经离世,有的人已经离开,有的人已经改变了心意,凭神明起誓,我宁愿与你共度一天,也不愿与我不得不一起生活的那些人度过这全部的时间。
noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.
因为你千万不要认为,除了一个或至多两个人之外,比起那些经常拜访我家的人的谈话,孤独本身(尽管我们不被允许享受它)不会让我感到更加惬意。
§5.21.2itaque utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum meorum.
因此,我正利用着我认为你也应该利用的那个避难所,即我们之间的书信往来,此外还有对自己计划的良心。
ego enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim.
因为正如你最容易判断的那样,我是那种从未为了自己而不是为了同胞市民的利益而做过任何事情的人。
cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et omnes boni.
如果那个你从未爱过的人(因为你爱的是我)不曾对此嫉妒,那么他自己和所有善人现在都会是幸福的。
ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare.
我就是那个不希望任何人的暴力比光荣的闲暇更有力量的人,同样,当我感到那些我一直害怕的武器本身,比我亲手促成的善人们的共识更有力量时,我宁愿在任何安全的条件下接受和平,也不愿以力量与更强大者对抗。
sed et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.
但这些事以及许多其他事,不久之后我们就可以当面交谈了。
§5.21.3neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum; videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen.
然而,除了对非洲局势的期待之外,没有任何其他事情将我留在这罗马;因为在我看来,事态已临近决战关头。
puto autem mea non nihil interesse, quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, verum tamen, quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum.
而且,我认为这对我来说非同小可,尽管具体有何重要性我并不十分清楚,但无论从那里传来什么消息,我都不应远离朋友们的计划。
est enim res iam in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum putem.
因为局势现在已经到了这样一个地步:虽然斗争双方的大义有很大差别,但我认为在他们的胜利之间不会有太大差别。
sed plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum summam humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse.
但显然,我的心灵在局势不明朗时或许较为软弱,现在面对绝望的局势却已大大坚强起来;你之前的来信也增强了我的信心,从信中我了解到你如何英勇地承受不公;得知你的极高教养和你的书信都对你有所裨益,我感到很高兴。
verum enim scribam: teneriore mihi animo videbare sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re p. viximus.
因为我会写下真话:你对我是显得心灵稍微柔弱了一些,就像我们这些几乎所有在幸福的国家和自由的共和国里过着高贵生活的人一样。
§5.21.4sed, ut illa secunda moderate tulimus, sic hanc non solum adversam sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, propterea quod nullum sensum esset habitura, nunc sic adfecti non modo contemnere debeamus sed etiam optare.
但是,正如我们适度地承受了那些顺境一样,我们也应当英勇地承受这不仅是逆境而且是彻底倾覆的命运,以便在极大的灾难中我们至少能获得这一个好处:那就是,即使在我们幸福的时候,我们也本该因为死后毫无感觉而轻视死亡,而现在处于如此境遇的我们,不仅应当轻视死亡,甚至应当渴望死亡。
§5.21.5tu, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis, homini accidere nihil posse quod sit inhonorabile aut pertimescendum.
你如果爱我,就去享受那份闲暇,并让自己确信:除了你一向并仍将免除的过错与罪恶之外,人类身上不会发生任何可耻或可怕的事。
ego, si videbitur recte fieri posse, ad te. veniam brevi; si quid acciderit, ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim.
如果看来能够妥善进行,我将在短期内去你那里;如果发生了什么需要改变计划的事,我会立即通知你。
tu ita fac cupidus mei videndi sis, ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine, nisi ex me prius quaesieris per litteras quid te velim facere.
你要这样克制想见我的渴望,即在你的健康状况如此虚弱的情况下,不要动身离开那里,除非你先通过信件向我询问我希望你做什么。
me velim, ut facis, diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias.
我希望你像现在这样继续爱我,并关照你的健康和内心的安宁。