§6.1.1etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime paeniteat nemoque sit quin ubivis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit.
尽管一切事物都处于如此混乱之中,以至于每个人都对自己的命运极度不满,也没有人不宁愿在任何其他地方,而不愿在自己目前所处的地方,但我毫无疑问地认为,在这个时代,一个善人留在罗马是最为悲惨的。
nam, etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt, intueri cogunt nec avertere a miseriis cogitationem sinunt.
因为,尽管无论每个人身在何处,其感受都是相同的,且因国家和个人事务的毁灭而产生的痛苦也是相同的,然而眼睛却增加了痛苦,因为它们强迫人们去注视其他人仅能听到的事情,且不允许思想从悲惨中转移开。
qua re, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera.
因此,尽管你不可避免地会因对许多事物的渴望而感到痛苦,但还是请让你的心灵从那一让我听说使你最受折磨的痛苦中解脱出来,即你不在罗马。
etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem, quae requiris, suum statum tenent nec melius, si tu adesses, tenerent nec sunt ullo in proprio periculo; nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusare.
因为,尽管你怀着巨大的忧虑想念着你的亲人和财产,但你所追寻的那些东西确实维持着它们自身的状态,即使你在场,它们也不会维持得更好,它们也没有处于任何特别的危险之中;而且当你想念你的亲人时,你既不应当要求任何特别的命运,也不应当拒绝共同的命运。
§6.1.2de te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem.
但是关于你自身,托尔夸图斯,在心灵中这样思考是你的责任,即不要在你的思想商议中引入绝望或恐惧。
nec enim is, qui in te adhuc iniustior quam tua dignitas postulabat fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo salus petitur, habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae; cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio.
因为,那个迄今为止对你比你的尊严所要求的更为不公的人,也并非没有对你给出心灵缓和的巨大迹象;然而,那个被祈求安全的人自己,也并没有掌握自己安全的明晰或确凿的计划;而且,既然所有战争的结局都是不确定的,我看出从一方的胜利中你不会有任何危险——只要这危险是与所有人的毁灭分离开来的,而从另一方的胜利中,我确切知道你自身从未害怕过。
§6.1.3reliquum est ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae.
剩下的就是,我作为安慰所提出的那一件事本身,即国家共同的危机,会使你最为痛苦。
cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum.
关于这一如此巨大的邪恶,尽管学者们说了许多话,但我担心,除了那与每个人心灵中的力量和活力相一致的安慰之外,无法找到任何真正的安慰。
si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere.
因为,如果善于思考和正确行事对于美好和幸福地生活来说已经足够,我担心,说一个能用最完美的意图之自觉来支持自己的人是悲惨的,这是不敬的。
nec enim nos arbitror victoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei p. nostraeque dignitati videbamur sequi nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut explorata nobis
因为我认为我们曾经并非在胜利的奖赏引导下离开了祖国、孩子和财产;而是我们似乎在遵循着某种对国家和对我们的尊严来说正当、虔敬且应尽的义务,并且当我们这样做时,我们还没有愚蠢到,当对我们来说确信……