§5.1.1si vales, benest.
若你身体安好,那便很好。
existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum in nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri.
我曾以为,基于我们之间相互的情谊和重修旧好的交情,我虽不在场,也不至于被你当成笑柄来伤害,我的兄弟梅特路斯也不会因为一席话而被你攻击其公民身份与财产。
quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare.
即便他自己的克制不足以保护他,我们家族的尊严,或者我对你们及国家的热忱,也理应给予他足够的扶助。
nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat.
而如今,我却看到他身陷重围,我被抛弃,而且这偏偏是来自最不应该如此做的人们。
§5.1.2itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero.
因此,我,这个治理属州、统帅军队、进行战争的人,如今正处于悲痛与丧服之中。
quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos paenitebit.
既然你们既没有依循理性,也没有依照我们先祖的宽大来处理这些事务,那么如果你们感到后悔,也就不足为奇了。
te tam mobili in me meosque esse animo non sperabam.
我没料到你对我及我的家人竟怀有如此多变的心意。
me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re p. abducet.
在此期间,无论是家庭的痛苦还是任何人的不公待遇,都不能使我偏离国家事务。